Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeo[*](audeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2)) etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis[*](post temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem). promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit[*](sit est coni. Halm) qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.

quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio[*](triennium V: corr. Lambinus) ante legitimum tempus magistratus[*](magistratus Poggius: magna V: magistratum Halm) petere, capere, gerere liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari.

de exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: ‘senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore[*](pro praetore suppl. Lambinus) auctoritatem secuti libertatem populi Romani[*](auctoritatem ... Romani suppl. Garatom ex iii. 37) auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis[*](ipsis coni. Müller: iis V) liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove[*](alter ambove (ita Poggius) si eis videretur Vrsinus Poggium secutus: aa. uesieu V1: aa. designati V2), si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore[*](pro praetore d: populo Romano V: del. Poggius) pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset[*](haberent ... posset Schütz: habent ... possit V: habeant ... possit Poggius), eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.’ dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.

audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa[*](illa quidem coni. Müller) severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.[*](a. d. suppl. Orelli) xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.

eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta[*](sunt iacta Garatoni: sunt iacta sunt V: iacta sunt Poggius) rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium[*](M. Antoni coni. Müller) putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi[*](decerni ed. R); iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.

itaque haec sententia, Quirites[*](Quirites Faernus: quam V), sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset[*](non essetfort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies)), tamen praeter paucos omnes[*](homines omnes V) mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta[*](die, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius) remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque[*](vestraeque V: corr. Poggius) consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.

intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit[*](accerserit V: cf. Neue iii. p. 393); ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?

quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio[*](denuntiatione V: corr. Poggius) belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient[*](denuntient Pluygers) ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! quid enim[*](enim om. Cus.) ille umquam arbitrio suo[*](suo om. Cus.) fecit? semper eo tractus est[*](est Halm: et V) quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia[*](violentia codd. Ferrarii (cf. § 6 et ii. 68)); semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.