Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! ‘de improbis’ inquit ‘et audacibus.’ nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae[*](inustae belli internecini notae Ferrarius: in iusta evelli inter necti nota s: iniusta evelli internecuno te otv: iniusta evelluntur nec uno te h: iniuste belli interiectionis b). testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut[*](aut Halm: et Poggius: om. codd.) audacis appellare consuetudo solet[*](his... solet del. Piuygers).

bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic[*](hic bt: hinc hosv) ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium[*](propudium b, Ferrarius: proludium cett.) illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt[*](oderunt ost: oderint bhv) quos oportet, deorum[*](deorum om. hos).

refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat[*](reformidat Naugerius (2): formidat codd.) quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore[*](cum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii) subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt[*](obtulerunt t: intulerunt cett.): libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.

si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas[*](explendas bo: expiandas htv) egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus[*](hostibus id est, qui intra moenia hostes sunt add. codd., del. Ferrarius) rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.

itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores[*](imperat. hoc loco suppl. Poggius, post sumus hab. b (e coll. mea): om. cett.) appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.

an[*](an b, Muretus: at cett.) si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum[*](illum o: unum hst: om. b: eum Muretus) hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam[*](ita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini), hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem[*](supplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv) tribuemus, imperatorium nomen adimemus? quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit?

is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni[*](uni om. s, Ferrarius) gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari[*](cogitari bos: excog. htv) potest.

tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur[*](crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106))?

scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus[*](Parilibus t: per Idus Quint. bhov), qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum[*](conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt), non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero[*](an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus) ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim[*](exsisterem Manutius) repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne[*](quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius) fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum[*](furiosum fuit t: fatuum coni. Halm) qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel[*](vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm) potius unde iste sermo.