Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
nihil a me arbitror praeteritum[*](praeteritum Cαa: praetermissum βσ), sed aliquid ad extremam partem causae[*](extremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um σ) causae partem βσ) reservatum. id autem aliquid quid[*](aliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm) est? te ut plane Deiotaro reconciliet[*](conciliet CH) oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares[*](existimaret CH: existimarer A) multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui[*](a se qui H: assequi cett. (C)) in altera parte fuisset[*](fuisset Cασ: potuisset βa) ea sumeres non recusavit.
etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam[*](cum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam σ) a L. Scipione[*](L. om. C1β devictus est Lambin.) devictus Tauro tenus regnare iussus est[*](est CαDγ: esset BE), omnem[*](omnem Garatoni: omnemque codd.) hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc[*](hoc Cαa: om. βσ) se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat[*](sustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat σ), hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem.
multa se arbitratur et peperisse[*](et reperisse β) ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus[*](est enim is orn. Cαa: enim his orn. est σ: enim est orn. β) qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola[*](bona sola Cαa: sola bona βσ eisque Nohl: isque (hisque) codd.) esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.