Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
nonne, cum esset perductus[*](perductus CαDγ: productus BE) et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotens[*](tam impudens BE), tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate[*](inhumanitate BE) nostrae civitatis humanitatem inquinares?
at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri[*](nomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ) nec tibi ignoti, male dicebat tibi—ad regem inquit[*](inquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE) scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.
solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in[*](solus... cuius in om. Cα) victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi[*](liberi om. H) in summa populi Romani[*](populi Romani del. Halm) libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus[*](ducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD), is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus[*](invidimus β). nam si locus adfert invidiam, nullus est[*](est Cασ: locus est βa) ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te[*](in te Cα: a te βγ) est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.