Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed quoquo modo se illud habet[*](habeat β), haec querela, Tubero, vestra quid valet? recepti in provinciam non sumus. quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis[*](fuistis α: fuissetis βγ) an contra Caesarem retenturi? vide quid licentiae, Caesar, nobis[*](nobis Caesar Cα: Caesar nobis βγ) tua liberalitas det vel potius audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata[*](adprobata CAVa: eadem probata H: probata βhm).
sed iam hoc totum omitto, non ultra[*](non ultra (nontra C1A1) Cα: non tam ne Dm: non tam ut non ah: non tam propter id ne BE) offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam[*](in provinciam in (om. C2) Africam add. post in prov. H, ante in prov. CAV, ante prov. (sine in) βγ, ego delevi), unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam[*](infensam Cα: infestam βγ), in qua rex[*](rex Cαam: erat rex β: rex erat h) potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis[*](fuissetis γ)? quamquam quid facturi fueritis dubitem[*](dubitem CαD: non dubitem BEγ), cum videam quid feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti[*](et prohibiti Cαβ: ut prohibitis m: ut perhibetis ah) summa cum iniuria.