Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Tuberonis[*](Tuberoni β) sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari[*](excusari C2H (cf. Phil. v. 14): excusare cett.). haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi[*](domo Cα) una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni[*](omni Cα: omni denique βγ) vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. scio[*](scio igitur β) Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant[*](agebat... opponebat BE) ut, etiam si aliter sentiret, virorum[*](virorum Cαa: verborum βhm) tamen ipsorum pondus sustinere non posset.

cessit auctoritati amplissimi viri[*](ampl. viri auct. Isidorus v. 25. 32) vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse[*](voluisse Baiter: prohibere illa voluisse Cαa: illum voluisse βhm: illa voluisse Zielinski), non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.