Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum[*](obstrepit clamor mil. (videntur add. V) et tub. soni AV) videntur et tubarum sono. at vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et[*](et insolens α) superba est, audimus aut legimus[*](aut audimus γ), quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!

te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videtur[*](videntur HV m et Sacerdosi. 166), huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus. equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit[*](effudit Dhm (in meum pectus se memoria effudit Madvig)), quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam[*](iam om. β) ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.