Pro M. Marcello
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at vero huius gloriae, C.[*](C. om. αa) Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se[*](se ante non hab. β) societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam[*](tuam αhm: tuam se βa (se sup. lin. in D)) esse totam et propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur.
domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen[*](sed tamen ea β) vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. nulla est enim tanta vis[*](vis, tanta copia γ fort. recte) quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. animum vincere, iracundiam cohibere, victo[*](victo αD: victum hm: victoriam BELa (Arus. Mess. K. viii. p. 512. 17 temperat huic Cic. de M. Marc.)) temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat[*](facit β (contra Lactant. Div. Inst. i. 9. 3)), non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico.