Pro M. Marcello
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed ut[*](ut αEm: om. BDah), unde est orsa, in eodem terminetur oratio[*](oratio mea hm), maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. sed quia non[*](et quoniam non γ) est omnibus[*](omnibus post stant. hab. a: om. hm) stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intellego. nam laetari omnis non ut de unius solum sed ut de[*](non ut de unius solum sed ut de (om. solum ah) αah: non de unius solum sed de β: non de unius sed de m: fort. salute post solum transponendum (de numero cf. Zielinski, p. 212)) omnium[*](omnium AV: omni H: communi βγ) salute sentio.
quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper[*](semper nota β) fuit, ut vix C. Marcello[*](C. αD: M. / EL: om. γ), optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo[*](debebo H sol.). itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus[*](omnibus me rebus β) a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum[*](unum β: om. αγ) innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus[*](maximus β) hoc tuo facto cumulus accesserit.