Pro M. Marcello
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
perfuncta res publica est hoc[*](hoc om. α) misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis[*](nec qui omn. β) quibus iratus esset eosdem etiam[*](etiam αDEL: om. Bγ) exsilio aut morte dignos iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit[*](melior sit Hβ: sit melior AVγ) qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest.
sed iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint qui habent[*](habent αm: modo habent βah) aliquid non sapientiae modo[*](non sap. modo AVam: non modo sap. Hh: non solum sap. β) sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maxime[*](vel maxime β) usus es manente salvi esse non possumus. qua re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae[*](ut vitae, ut saluti tuae α: ut vitae tuae et saluti βa: ut vitae hm) consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso[*](me ipse β) sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.