Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus[*](omnibus Victorius: in omnibus codd.), cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. ille quidem fructum omnis ante actae vitae[*](vitae om. σ: aetatis h) hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum[*](tum praeterea γ) iudicio tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.

est[*](es H) vero fortunatus[*](fortun. αhm: fortun. ille βa) cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum[*](ipsum Ernesti) ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito[*](merito α: ei merito βγ) atque optimo iure contigit. quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in[*](in α: om. βγ) laudis genere praestantior?

nullius tantum flumen est ingeni, nulla[*](nulla αhm: nulli DELa: nullius R. Klotz) dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque[*](tantaque α: tanta βγ) copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et[*](adfirmo et hoc β) pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.

soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum[*](clariss. regum β) res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae[*](lustratae β: illustratae αγ) sunt.

quae quidem ego nisi ita[*](ita αγ: tam β) magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi[*](sibi β hm: om. αa) vindicat et, quicquid est[*](est post gestum hab. β) prospere gestum, id paene omne ducit suum.