Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam[*](invisitatam Eberhard) inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modo[*](nullo modo praet. β) possum.

M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito non illius solum[*](solum illius γ) sed etiam meam[*](meam hoc loco hab. HBDE, post vocem Lγ, om. AV) vocem et auctoritatem vobis et[*](et vobis β) rei publicae conservatam[*](conservatam ac om. α) ac restitutam puto. dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, cum viderem[*](cum viderem γ: om. αβ cum BDL: qui cum α: qui Eγ) virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset[*](fuisset α: fuisse h: fuissem Bam), non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere[*](vetere Vγ: veteri Hβ: om. A) curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. ergo et mihi meae[*](et mihi meae k, ed. Cratand.: mihi et meae L: et mihi et meae cett.) pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de re publica[*](de re p. α: de omni re p. βγ) sperandum quasi signum aliquod sustulisti.