Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus[*](omnibus Victorius: in omnibus codd.), cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. ille quidem fructum omnis ante actae vitae[*](vitae om. σ: aetatis h) hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum[*](tum praeterea γ) iudicio tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.

est[*](es H) vero fortunatus[*](fortun. αhm: fortun. ille βa) cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum[*](ipsum Ernesti) ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito[*](merito α: ei merito βγ) atque optimo iure contigit. quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in[*](in α: om. βγ) laudis genere praestantior?

nullius tantum flumen est ingeni, nulla[*](nulla αhm: nulli DELa: nullius R. Klotz) dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque[*](tantaque α: tanta βγ) copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et[*](adfirmo et hoc β) pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.