Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

hunc tu[*](tu αm: tu igitur βah) diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis[*](anteponis αβa: -pones hm). haec enim res unius est propria C.[*](C. om. α) Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. huius autem rei tu idem dux es[*](dux es α: et dux es γ: es et dux β) et comes: quae quidem tanta est ut[*](ut am: ut nulla βah) tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non[*](non α, Schol. Lucani vi. 20, Lactant. Div. Inst. vi. 11. 25: non aliquando βγ) conficiat et consumat vetustas—

at haec tua[*](tua om. Lactant.) iustitia et lenitas[*](lenitas αa et Lactant.: lenitas animi βhm) florescet[*](florescit β (contra Lactant.)) cotidie magis. ita[*](ita α: ita ut βγ) quantum operibus tuis[*](tuis oper. β) diuturnitas detrahet, tantum adferet[*](adferet AHDLm: adferat BEah: adfert V) laudibus. et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea[*](antea α: ante βγ) aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse[*](ipse α: ipsum βγ) vicisti. vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu[*](auditum Patricius) atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta[*](quae erant adempta Harl. 2545, Madvig: quae erant (erat AV) adepta α: quae illa erat adepta βγ) victis remisisti. nam cum ipsius victoriae iure omnes[*](iure omnes scripsi: condicione iure omnes αah: condicione omnes iure m: condicione omnes β) victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. recte igitur unus invictus es[*](es γ: om. αβ: diceris mallet Müller) a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.

atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late pateat attendite. omnes enim qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab[*](ab om. β) scelere certe liberati sumus. nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum.

quo quidem in bello semper de pace audiendum[*](audiendum αEm: agendum audiendum BDL: agendum audiendumque ah) putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.