Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. constat enim illam cum[*](cum sup. lin. hab. T) deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius---
---te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat. is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat. itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret confirmavit[*](co ... mavit A: suppl. Peyron).
hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque[*](statunatunaturaquae A: corr. Peyron) rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua[*](sua sua amica Müller (sea cf. Phil. ii. 69)) metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.
altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.
quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque[*](omnesqui A: corr. Heinrich) suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.
confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.
en[*](en Schütz: em (ita mox) A: hem Mai) quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis[*](dedatis Heinrich) hanc familiam, iudices. en quibus testibus commoti, de quo[*](commoti. De quo Müller) homine, de quo[*](de quo homine del. Francken) genere, de quo nomine[*](nomine homine Francken) sententias feratis, obliviscendum[*](feratis, obliv. Francken: feratis. Obliv. priores) vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata[*](famata A: corr. Schüts) causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.
num igitur in his criminibus, iudices, residet[*](residet iam Mai: resitetiam A: resident etiam Heinrich) etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese[*](sese scripsi (clausulae gratia): se A).
neque vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. etenim testis non modo afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentia[*](men ... di licen. i. A: suppl. Heinrich).
argumentum vero, quod quidem est[*](quod quidem est Heinrich: quoquedeest A) proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum[*](rerum quod rerum Kayser) vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim[*](enim Madvig: omni A) re, vincerer causa, vincerer veritate.
agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad ius iurandum iudicum, ad populi Romani aequitatem[*](con ... re. dus. u ... PR ... uitatem A (Peyron): suppl. Beier), qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.
poposcit, imperavit, eripuit, coegit.si doces[*](docet A: corr. nescio quis apud Orelli) tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo. si denique nitere testibus[*](nitere testibus T: ... usn ... re A) non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum[*](sit conflig. T: conflig. sit A) considerabo.
sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? non habuisti quod dares. habuisse se[*](sqq. interpunxit Francken) dicet. quis id sciet[*](scit Beier), quis iudicabit[*](iudicabit T: id iudicavit A: indicavit Beier)? non fuisse causam. finget fuisse. qui refellemus? potuisse non dare, si[*](si T: se A) noluisset. vi ereptum esse dicet. quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare?
non agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque[*](neque T: nec A acuta quaedam et Kreyssig (cf. de Orat. iii. 32)) acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum[*](istorum T: istum illorum A) impetu ego nostro concurram atque confligam. non est unus mihi quisque[*](unus mihi quisque T: unus quisque mihi A) ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda.
est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno[*](uno A: unum T) testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere[*](fund. iacere T: iacere fund. A) patiamini. quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.
dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum[*](formidulosum AT) frumentarium crimen accedam.
quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor L. Aelium[*](Laelium T: Vaelium A: corr. Peyron), libertinum hominem litteratum ac facetum[*](ac facetum om. A Q. A: TITIQ. T: T. Quincti Francken), cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur[*](quaereretur T: quaeretur A) quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit.
hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? delata enim, inquit, causa ad me[*](ad me A: om. T) Romam[*](Romae AT: corr. Francken) est. quid? ad me Siculi nonne Romam[*](Roman T: Roma A) causam Siciliae detulerunt? at qui[*](at qui Madvig: atqui Priores) homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa[*](provinciam ipsam AT: corr. Mai) cognoscendam et discendam[*](et discendam T: om. A) putavi.
an ego querelas[*](querellas AT (ita ubique)) atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? peragravi, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. adii casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur.