Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus[*](mutus ille T) ubi[*](ubi TE: ubi ipse Σg: ipse ubi cett.) alitus[*](altus Priscian. X. 36) aut doctus est[*](est om. E) cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla[*](nullae TE) exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum[*](ferum ferreum b1) quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.
quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque[*](crimini meque (neque T) TE: ori nimioque (minime a) cett.) in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum[*](gratum del. Keil) esse concedam petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud[*](illud TE: id c: om. cett.) ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae[*](si quae TE: si qua cett.) forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
sed haec[*](haec TE, Schol.: hoc cett.) nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos[*](in ludos TE: in locos Σb1k: illusos cett.) causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id[*](tu cum id T) praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse[*](exilio ambitum sanxisse Schol.: ex illo ambitu traxisse codd.) ut miserabiliores epilogos possem dicere. non[*](nonne Hirschfelder) vobis videtur[*](videtur TEg: videor cett.) cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo[*](discipulo TE: om. cett.) disputare?
Rhodi[*](Rhodi hodie TE) enim, inquit[*](inquit om. b2cχψ, ed. R), ego[*](ego TE, Schol.: om. cett.) non fui—me volt fuisse—sed fui, inquit—putabam in Vaccaeis[*](Vaccaeis Nicaeis b2c1) dicturum—bis in Bithynia. si locus habet reprehensionis ansam[*](ansam causam b1k, ed. V) aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu[*](tu TEaϚ: tum cett.) in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem[*](defenderem T, Schol.: defenderim cett.), utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui[*](qui TE: qui in cett.) causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil[*](negare nihil TE: nihil negare cett.) possumus.