Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus[*](mutus ille T) ubi[*](ubi TE: ubi ipse Σg: ipse ubi cett.) alitus[*](altus Priscian. X. 36) aut doctus est[*](est om. E) cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla[*](nullae TE) exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum[*](ferum ferreum b1) quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.
quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque[*](crimini meque (neque T) TE: ori nimioque (minime a) cett.) in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum[*](gratum del. Keil) esse concedam petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud[*](illud TE: id c: om. cett.) ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae[*](si quae TE: si qua cett.) forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
sed haec[*](haec TE, Schol.: hoc cett.) nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos[*](in ludos TE: in locos Σb1k: illusos cett.) causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id[*](tu cum id T) praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse[*](exilio ambitum sanxisse Schol.: ex illo ambitu traxisse codd.) ut miserabiliores epilogos possem dicere. non[*](nonne Hirschfelder) vobis videtur[*](videtur TEg: videor cett.) cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo[*](discipulo TE: om. cett.) disputare?
Rhodi[*](Rhodi hodie TE) enim, inquit[*](inquit om. b2cχψ, ed. R), ego[*](ego TE, Schol.: om. cett.) non fui—me volt fuisse—sed fui, inquit—putabam in Vaccaeis[*](Vaccaeis Nicaeis b2c1) dicturum—bis in Bithynia. si locus habet reprehensionis ansam[*](ansam causam b1k, ed. V) aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu[*](tu TEaϚ: tum cett.) in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem[*](defenderem T, Schol.: defenderim cett.), utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui[*](qui TE: qui in cett.) causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil[*](negare nihil TE: nihil negare cett.) possumus.
admonuisti[*](admonefecisti Schol.) etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod[*](aliquod TE, Schol.: aliquid cett.) in petitionem tuam[*](petitionem tuam TE: petitione tum Schol.: petitione tua cett.) dici potuisse; me id perdidisse. uter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.
sed sunt haec leviora, illa vero gravia[*](gravia TE: graviora cett.) atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me[*](me mehercule c2k), quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco[*](idcirco ed. V: idcirco me codd.) illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti[*](empti Gulielmius: emptis codd. (cf. Quir. 13)) provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu[*](exercitu TEa: exercitibus cett.), qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis[*](in religiosis Baiter) altaribus effeminata secum et illos et[*](illos et TE: illos cett.) consules facere acerbissime personabat[*](personabant TEa); egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
at erat[*](aderat codd.: corr. Wunder (ita mox)) mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine[*](nomine consulum T) hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint[*](sierint TE) edictoque suo[*](suo om. T) non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus[*](indicia luctus TE: luctus indicia (iud- Σg) cett.) ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae[*](Catilinae del. Ernesti, tuetur Schol.: fort. catamitus (cf. Sen. 12 eius vir Catilina)) consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe[*](saepe TE: om. cett.) abundarunt, id mihi ipsi[*](ipsum Tap) auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.
vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum[*](tum eum b2χϚ) vincendi viderem, quem profecto non videbam[*](quem ... videbam om. TEap1). Vbi enim mihi praesto fuissent[*](mihi praesto fuiss. TE: praesto fuiss. mihi cett. fuisset ... fortis consul codd.: corr. Garatoni) aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat[*](ceperat TE: sumpserat cett.), ea Ti. Graccho interempto iure[*](iure viro E) optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores[*](esse ult. TE: ult. esse cett.) videbam.
hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae[*](maximae ψϚ, ed. V: maxime cett.) gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat[*](constat hoc loco hab. TEa, post viris cett.) invitissimis[*](invitissimis E, ed. V: invictissimis cett.) viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum[*](non cum non Karsten) senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam constantiam[*](constantiam b2ψ2, Angelius: causam Klotz: om. cett.), quod[*](quod TE: quo cett.) illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et[*](gloriam et Garatoni: gloriae codd.) laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit[*](voluit TaΣbk) et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?
mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re publica vitam ediderunt[*](ediderunt TEa: dediderunt (dederunt Ϛ) cett.)—licet me desipere dicatis—numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo[*](restituendo Garatoni: retinendo codd.) fuisset senatus populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in me[*](in me hoc loco hab. TE, ante vitae cett.) fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem[*](commovissem E)? quae, si xx quiessem dies[*](quiessem dies quidem dies essent E)[*](viginti TE), in aliorum vigiliam[*](vigiliam iugulum ψ2k) consulum recidissent. quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
nam quod te esse[*](te esse TEk: te cχ: esse te cett.) in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne[*](nonne scripsi: non codd. desino] debeo Lambinus: recuso Müller) desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando[*](aliquando hoc loco hab. TE, post etiam cett.) sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum[*](cum T: tum cett.) meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent.
res vero ipsa[*](ipsa om. T) publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut[*](ut om. k) iam mihi servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum[*](quantum Orelli: quam tum TE: quod tum (om. tum Ϛ) cett.) a me haberet reddidisset.
quid? si[*](quod si TaϚ) horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur[*](versatur TEa: versetur cett.), eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit.
ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt[*](quaerunt et gratiam T)—sed dico hoc[*](hoc dico E) quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me[*](cui a me T) semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae[*](util. rei p. TE: rei p. util. cett.), sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.
an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi[*](probarim E), sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta[*](monum. bχϚ: monim. cett.) nobis et[*](et suppl. Madvig) litterae[*](litterae del. Wunder) prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas[*](defensas TE: defendendas cett.). quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu[*](tu TEa: om. cett.) in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.
nunc venio ad illud extremum in quo[*](in quo TEa: quod cett.) dixisti, dum[*](dum quod Σ: cum Beroaldus) Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem[*](arcem aram Dobree: arcum Cobet) facere e cloaca[*](e cloaca TE: ex cloaca cett.) lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis[*](est ex meis TE: ex meis est cett.) temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio[*](Verg. TE: Virg. cett.), quocum me uno vel maxime cum vetustas tum[*](vetustas tum Ec2: vetustatum (vetusta b2ψ2k) cett.) amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa[*](rei p. causa TE: res p. cett.) sociarat.
vide nunc[*](nunc om. T) caliginem temporum illorum. cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire[*](me in S. venirefort. in S. venire me (cf. Zielinski, p. 136)) noluit. quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem[*](humilitatem T), fidem defuisse? nihil, iudices[*](iudices TE: videlicet cett.), est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset[*](posset TEa: non posset cett.) opibus suis sustinere. tum consilio repente mutato[*](mutato iter a Vibone add. codd. ego delevi (cf. v. 16)) Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ad[*](ad supplevi) Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi[*](accessi om. T); urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius[*](potius Halm: vel potius codd. (cf. v. 18): potius vel Weiske) exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius[*](cuius T: huius cett.) ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris[*](et fratris TE: om. cett.) et utriusque filiorum manibus in navi[*](navi ψ2Ϛ, Priscian. vii. 68: nave cett.) tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.
quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me[*](a me scripsi: tamen TE: tum (tunc cψ) cett.) abessent aliquot[*](aliquot TEa: aliquorum cett.) dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me[*](mare me Ec: mare Ta: me mare cett.) transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem[*](autem E: om cett.), quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint[*](sunt E), obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in[*](in om. Ta) me incidit, cum[*](cum om. T) complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae[*](quae om. Ta) ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret[*](timere T) sed, si[*](sed qui si Vrsinus) acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet[*](velle TEa).
qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me[*](ad me TE: om. cett.) animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum[*](mecum ed. V: metum codd.) et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam[*](vi me, vi, inquam (vinquam p) p, Orelli: vi inquam T: vi me, vi me inquam b2ψϚ: vi me cett.), Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit[*](discessisset T), abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.