Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
profers triumphos T. Didi[*](Didi TEa: om. cett. in lac.) et C. Mari et quaeris quid[*](quid sit Baiter) simile in Plancio. quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus[*](magistratus magg. TE: magis cett. ceperint TE: gesserint b2: laude fuerint digni b1Ϛ: om. cett. in lac.) ceperint quod triumpharant[*](triumpharunt χϚ), et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint[*](propterea triumpharint suppi. Müller). rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc[*](Metello hoc Naugerius (2) (cf. § 27)) imperatore et tribunus in Macedonia militum[*](militum post trib. hab. k: del. Wunder) fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit[*](sit TE: om. cett.).
immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eis[*](iis E: his cett.) reprehenduntur[*](requiruntur Cobet) qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se[*](se TE: om. cett. afuisse T: abfuisse cett.) afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore[*](tectore TE: textore cett.) emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt[*](nesciunt TEa: nesciverit (-int b1c) cett.), sin autem emimus quem vilicum[*](vilicum Tc1k: villicum cett.) imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et[*](deligit te eorum et T med. om.) innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus[*](nemo est honore dignus TE, Σ mg., p mg.: honore dignus (add. nemo b2Ϛ) cett.), quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse[*](putavisse scripsi: putabis fuisse (opinor ex putabisse) codd.: fuisse Gulielmius). idem effers[*](effers ut fers T: ecfers Garatoni) Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor[*](defensor T: defensori E: defensurus Klotz) sine periculo possim confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres[*](enumeras T), alia quaedam inania et levia conquiras. Praeneste fecisse ludos. quid? alii quaestores nonne fecerunt? Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse. quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur.
non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare[*](adrogare TE, Schol.: arrogasse cett.), si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis[*](imperiis TEa: rebus b2ψ2: om. cett.) arbitror ut non ita multum mihi[*](multum mihi TE: mihi multum cett.) gloriae[*](gloriae TEa: om. cett.) sit ex quaesturae laude repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem[*](aut clar. aut grat. TE: aut. grat. aut clar. cett.) fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus[*](mancipibus TE: municipibus cett.) liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me[*](in me TE: om. cett.) inauditi.
itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia[*](decedens e provincia om. b1: del. Campe) Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse[*](in his locis solent esse TE: solent esse in his locis cett.), concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam[*](num quidnam TE: numquid in ea cett.) esset novi. cui cum respondissem me e[*](me e bc: mea T: mea e cett.) provincia decedere: etiam me hercule, inquit, ut opinor, ex Africa. huic ego iam stomachans fastidiose: immo ex Sicilia, inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: quid? tu nescis, inquit, hunc quaestorem Syracusis[*](quaestorem Syr. TE: Syr. quaestorem cett.) fuisse? quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis[*](iis EϚ: his cett.) feci qui ad aquas venissent.
sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam[*](an pluris mihi fuerit quam Schol.) si mihi tum essent omnes gratulati[*](gratulati TE, Schol.: congratulati cett.). nam postea quam sensi populi Romani[*](populi R. c: p. R. TEa: populum R. cett.) auris hebetiores, oculos autem esse[*](autem esse TE: om. cett.) acris atque acutos[*](acutos TEa: acutos habere cett.), destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum[*](forum Pantagathus: eorum codd.); neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid[*](ecquid ed. Gryph.: et quid codd.: sed quid Lambinus) ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam[*](ne otium (negocium a) quidem umquam TEa: negotium (quidem add. bϚ) nunquam cett.) otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis[*](ludis TEaψ2: rudis cett.) et feriis[*](feriis TE: ferus cett.), ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum[*](quod ... suarumfort. delendum (colon numero caret)) semper magnificum et praeclarum putavi,
clarorum virorum[*](virorum hominum TE (contra Schol.)) atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.itaque[*](itaque TEc2: ita cett.) si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.
eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti[*](virtuti TE: virtutis cett.) cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius[*](istius om. T) egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum.
sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit[*](is afuit Garatoni: isfuit T: abfuit cett.) nisi sorte[*](forte bpχϚ), lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate[*](valuit ... adsiduitate om. T), valuit observandis[*](adservandis TE: servandis cett.: corr. Naugerius (2)) amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis[*](fuit in oculis fuit T), petivit, ea[*](ea TE: om. cett.) est usus ratione vitae[*](vitae TE: om. cett. sunt hoc loco hab. TE, post consec. b2kχ, om. cett.) qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei[*](ii TϚ: hi cett.) quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere[*](Plancio debere TE: debere Plancio cett.) dicebant. verum fac me multis debere et in eis[*](iis T: his cett.) Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc[*](hoc huic Wunder) nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is[*](is aes b1cχψ, ed. R) retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in[*](in om. Schol.) eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.
quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest[*](mihi potest TE: potes mihi cett.) esse iucundius, amplius quam quod[*](quod TE: om. cett.) pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum[*](cum TE: om. cett.) per hunc me eis[*](iis TE: his cett.) conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.
Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem[*](civitate T) sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque[*](neque TE: nec cett.) Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli[*](neque Metelli TE: nec Q. Metelli cett.) Calidius. de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum[*](esse illum TE: illum esse cett.) suum et familiae[*](familiae TE: familiae suae cett.) nobilissimae dicere[*](ducere T).
quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci[*](Plancio TbϚ) facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt[*](eiecerunt om. T) qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?
at enim nimis ego[*](at ego nimiis T) magnum beneficium Planci[*](Planci Lambinus: Plancio codd.: fort. in Plancio facio TE: iacto Σ mg., p mg.: om. cett.) facio et, ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. quod istius tantum meritum? inquit; an quia te non iugulavit? immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto[*](paulo post de isto TE: de isto paulo post cett.) plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum[*](ullorum TE: ullorum tantum requiro utrum putes odium cett.) umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte[*](forte TE: om. cett.) existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil[*](nihil TE: om. a: non cett.) timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit[*](sit est Madvig), inimicorum modestia[*](modestia Σb1p: molestia cett.) non esse appetitam.
respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit illud[*](fuit illud TEa: illud fuit cett.) asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri[*](ementiri Bake: mentiri codd.) et temporis causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis[*](vinclis E) obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer[*](vererer Ea: vereor cett.), credo, ne turpiter[*](familiaritatis ... turpiter om. T) facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit[*](mihi fuit TEϚ: fuit mihi cett.) videlicet[*](videlicet TEa: iudices cett.) causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt[*](faciunt milites T (contra Schol.)) inviti ut coronam dent civicam[*](civicam cuiquam E) et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex[*](ex TE: et a: om. cett.) hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.
ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te[*](te tu E) mihi remittere atque concedere ut omne studium meum[*](meum studium E) in Cn. Planci honore[*](honorem χϚ, ed. R) consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi[*](ipsi TE: om. cett.) gratum esse dicebas.
nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis[*](est illa testis TE: illa testis est cett.) oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset[*](esset om. T) quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae[*](nostrae causae E) duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur[*](recitetur TE: reciteturque cett.) oratio, quae propter rei[*](rei TE: eius cett.) magnitudinem dicta de scripto[*](de scripto b2χϚ: descripta cett.) est; in qua ego homo astutus ei me dedebam[*](me dedebam E: medebam T: me debeam (-bebam b2ψ) cett.) cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti[*](officii tanti TE: tanti officii cett.) servitutem[*](servitutem servitute me Manutius) astringebam[*](astringebam TE: astringendam a: astringam cett.) testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar[*](videar om. E) ad tempus aut eo[*](eo ego Ta) genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
atque etiam clamitas, Laterensis: quo usque ista dicis? nihil in Cispio[*](Cispio TE: sciprio cett. (ubique)) profecisti; obsoletae[*](obsoletae T, Manutius: absolutae cett. sunt iam E) iam sunt preces tuae. de Cispio mihi[*](tuae de Cispio. Mihi TE) igitur[*](igitur TE: videtur cett.) obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram[*](cognoram T: cognoveram cett.), te eodem auctore defendi? et ei dices quo usque? quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam istius verbi quo usque haec poterat[*](poterat haec Schol.) esse invidia: datus est tibi ille, condonatus est[*](est T: om. cett.) ille; non facis finem; ferre non possumus. ei quidem qui pro[*](qui quod pro Müller) uno laborarit et id ipsum[*](et id ipsum Lag. 9: id ipsum TE: ipsum id Σagp: et ipsum id cett.) non obtinuerit dici quo usque? inridentis magis est quam reprehendentis[*](respondentis T); nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in[*](vixi in his TEa) causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare.
et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: vidi ego tuam lacrimulam[*](lacrim. tuam E). vide quam me[*](me om. TE) verbi tui[*](tui verbi Tc) paeniteat. non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo[*](periculovv. gratum criminaris ... gratus videri (§ 78) suo loco omissa hic hab. E) non[*](oppugnator ... non om. T) significarem dolorem meum[*](signif. dol. meum TE: dol. meum signif. cett.)?
tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.
negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui[*](cui cui (qui E) me TEa) quidem ego, sicut Cn. Plancio[*](Cn. Orelli: in codd.), numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram[*](praeferam TE); nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano[*](populo R. Tb2: p. r. EΣ: populi R. cett.) ei[*](ei et TEa) gratiam referre[*](referri codd.: corr. Garatoni)! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum[*](tantum E, Schol.: om. cett.) iam Plancio deberem, Racili[*](deberem marci (p. marci T) racilii (-li T) codd.: corr. Manutius) beneficiis fuisse contentum.
an vero putas idcirco minus libenter iudices[*](idcirco minus libenter iud. TE: iud. idcirco minus cett.) mea[*](meafort. omnia mea) causa esse[*](esse TEc: om. cett.) facturos quod me esse gratum crimineris[*](criminaris E patres conscripti TEa: populus R. cett.)? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento[*](monimento Tg) Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio[*](Cn. C. T) gratias egerint[*](egerit codd.: corr. Garatoni)— unus enim fuit de magistratibus[*](magistratibus T, Naugerius (1): aut pro magistratibus add. cett.) defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque[*](atqui b1χ, p mg. haec cum TE: cum Σab2c1p: eum cum cett.) haec cum vides, quo me tandem in te animo[*](in te animo TE: animo in te cett:) putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim[*](defugerim TEa: defugerem cett.)? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc[*](hoc E, Schol.: om. cett.) quidem abhorret a virtute verbum[*](verbum TE: verbi (-is a) cett.)—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est[*](est TE: om. cett.) onus benefici gratia—, sed quia nomina[*](nomina (noĩa) supplevi) saepe concurrunt[*](concurrunt TE: concurrit cett.), propter[*](propter propriae Keil: del. Garatoni) aliquorum bene[*](bene TE: om. cett.) de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.
sed ego haec[*](haec ego E) meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis[*](laus aedilitatis del. Müller); at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineor[*](distentor E) tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero[*](abiecero E: obiecero cett.) quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.
etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me[*](me virtutibus E) adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum[*](esse gratum TE: gratum esse cett. haec enim est T: est enim haec E: haec est enim (om. enim b) cett.) et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas[*](vitae iuc. TE: iuc. vitae cett.) sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos?