Pro Cn. Plancio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic[*](sic est sic Mommsen) ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii[*](aerarii TE: aeritimi cett.)—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non modo[*](modo supplevi) enim tribum Teretinam[*](Teretinam TE: Terentinam cett. (ubique)), de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam[*](nam scripsi: nostra TE: iam cett.) municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem[*](morem m̃tẽ T), non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa[*](fucosa TEa, Schol.: fucata cett.), non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus[*](sopanus codd.: corr. ed. R), nemo Casinas[*](Casinas E: cassinas cett.), nemo Aquinas. tractus[*](tractus TE: tratas a: totus cett.) ille celeberrimus Venafranus, Allifanus[*](allisanus TE), tota denique ea nostra ita[*](ea nostra ita Baiter: anostra ita TEa: nostra illa cett.) aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione[*](legationis c) et[*](et suppl. Garatoni sunt om. E) testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.
ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana[*](aut Gabina aut Bovillana Orelli, Schol. (in scholio): aut Bovillana aut Gabina Σ: aut Gabina aut Bovillana aut Gabinis (Gabinas agp: Sabina bkχ) cett.) vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur[*](reperiuntur TE, Schol.: inveniuntur (-antur a2b) cett.). adiungamus[*](adiungamus Schol.: adiungam cett.), si vis, id quod tu huic obesse etiam[*](huic obesse etiam TE, Schol.: etiam huic obesse cett.) putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
quis est igitur qui neget ordinis eius[*](eius ordinis E) studium fuisse in honore Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod[*](vel (ut T) quod TEa: vel quia cett.) huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem[*](ordine TE) se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
aliquid praeterea—timide dicam[*](dicam Schol.: dico cett.), sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum tributim[*](tributim TE: tribuum ag: tribubus cett.), submisi me et supplicavi; ultro me hercule[*](mehercules Ta) se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia.
nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut[*](ut om. T) omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa[*](ipsa haec Schol.) semper est gratiosissima quae est[*](est om. T) officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim[*](enim TE: om. cett.) ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae[*](salutis meae TE: meae a: meo cett.). non potentia mea sed causa rogationis fuit[*](fuit om. T) gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.
etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis[*](absentis TE: om. cett.) honori fuisset, ei meas praesentis[*](praesentis T (corr. m. 1): praesentes cett.) preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e[*](e Schol.: om. cett.) civili ferro[*](ferro Schol.: errore (cruore Ϛ) codd.) atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque[*](fluctibusque confectum k) recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat[*](servarat TE: servaverat cett.) votis, ominibus lacrimisque[*](votis omnibus lacrimisque TE: lacrimis votisque omnibus cett.: corr. Baiter) prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum[*](vi pulsum TEbk, Schol.: impulsum cett.) vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem[*](quem TEb1: quod cett.) reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
vitia me hercule Cn. Planci res eae[*](Cn. Pl. res eae TE: res hae Cn. Pl. cett.) de quibus dixi tegere[*](dixit agere (aeg- T) TE) potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est[*](est om. T) enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et[*](grav. et grav. viro et E) sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus[*](delectus Tc) est ut et contuberni necessitudo et adulescentis[*](adulescentis (adol- E) TE: adolescentuli cett.) modestissimi pudor postulabat, quod[*](quod qui b2Ϛ), si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi[*](omni illi TE: illi omni cett.) et virtute[*](et virt. TE: virt. cett.) et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis[*](vinclis PTE: vinculis cett.) et propinquitatis[*](appropinquitatis T) et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis[*](magni codd. (P lacer est): corr. Pantagathus) amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui[*](cui (cui qui ψc) b2ψϚ: qui (quibus Σ mg., P lacer est) cett.) cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se[*](se om. P) probatum sperare debet[*](sperare debet P: debet sperare cett.). in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem[*](qui qualem Keil) hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.
in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut[*](sic diligit hunc ut P) indicant hi[*](hi hi qui P qui om. P) principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob[*](sint ob sunt in P) aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata[*](suam et mandata PTEc1: et mandata sua cett.) confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.
omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est[*](pietas ... Σ: pietas est c) omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est[*](est TEb2kχ: om. cett.) parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis[*](videtis TEag2: videatis cett.) luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque[*](atque TEa: atqui cett.) haec sunt indicia, iudices, solida[*](iud. solida TE: solida iud. cett.) et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis[*](facilis fragilis Bake) est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
omnibus igitur rebus ornatum hominem tam[*](tam E: quam Ta: quem cett.) externis quam[*](quam TEa: quem cett.) domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine[*](generis dico et nominis TE: generis et nominis dico cett.: corr. Garatoni), superiorem aliis, municipum[*](municipiorum T), vicinorum, societatum studio, meorum temporum[*](meorum temporum TE: temporum meorum cett.) memoria, parem[*](parem TE: partim a: patris cett.) virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?
hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum[*](bimaritum TE: maritum cett.) appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis[*](dicis Σb1Ϛ: dicas cett. (Σ mg.): dictitas Müller) libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto[*](maledicto TE: maledico cett.) mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute[*](iuventute TE: iuvene cett.) vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.
O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis[*](aliqui Ta: est aliquis k) e[*](e est e b2χ) carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus[*](per imprud. emissus TE: om. cett.), ut cognostis[*](ut cognostis om. T), necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu[*](praetoris mandatu Turnebus: p~mandatus T: praemandatis cett.: fort. a praemandatis) requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.
pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus[*](si sordid. TE: sordid. cett.), tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae.
sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis[*](nominis T: om. E: ordinis cett.) ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata[*](laudanda Σg) sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
asperius, inquit, locutus est aliquid aliquando. immo fortasse liberius. at id ipsum, inquit, non est ferendum. ergo ei[*](ii Tc: hi cett.) ferendi sunt qui hoc[*](hoc TE: om. cett.) queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat[*](debeat Tb1c)? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus[*](omni T) ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter[*](ferociter fortiter T) et libere[*](et libere om. Schol.) dicta commemorem? consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio[*](edicto iustitio cχψ: edicio (-iticio E) iustitio (-cio T) TEa: edicto iusticia cett.) domum decedens[*](decedens TE, Lag. 9, Schol.: discedens b2ψ: descendens cett.) rogasset Granium quid tristis esset[*](essem T: isset E); an quod reiectae auctiones[*](reiectae auctiones TE, Schol.: auctiones abχϚ: auctores cett.) essent: immo vero, inquit, quod legationes[*](legationes E, Schol.: legiones cett.). idem tribuno pl. potentissimo homini[*](homini om. Schol.), M. Druso, et[*](et Kiehl: sed codd.) multa in re publica[*](re p. TE: r. p. a: rem p. cett.) molienti, cum ille eum salutasset et[*](et suppl. Baiter dixisset TEa: dixit b1: dixissetque cett.), ut fit, dixisset: quid agis, Grani? respondit: immo vero tu, Druse, quid agis? ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est[*](est TE, Schol.: om. cett. nostra TEa, Schol.: vestra cett.) oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.
quae enim umquam Plancio vox fuit[*](Plancio vox fuit T: fuit Plancio (-ci E) vox cett.) contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis[*](fuit public. TE: public. fuit cett.), sed eum ipsum[*](ipsum illum Tabg: om. E) dolorem hic tulit paulo apertius. communis[*](communis TEb2k, Σ mg.: cum minus cett.) ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua.
quamquam, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut[*](sed aut TE, Schol.: sed cett.) contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id[*](id me E) dixisse dicunt. ego autem, si quid[*](quid quod TE) est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor[*](stomachor TE: stomachor vero cett.) cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id[*](id om. Schol.) illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu[*](casum TEa); si consulis, statuis[*](statuis supplevi: splendor etiam Planci codd. (splendor Planci e margine irrepsisse videtur.) etiam hunc a summo viro principem esse[*](Cf. §§ 14, 49, 96) esse TE: om. cett.) ordinis iudicatum.
sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges[*](leges ψϚ: legis cett.) complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus[*](esse secutus TE: secutus es Schol.). quod genus iudicum[*](iudicum Cobet: iudiciorum codd. (cf. infra)) si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria[*](tributaria abgpϚ), non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem[*](reiectionem TE: de reiectione (-nem a) cett.) fieri voluerit iudicum[*](iudicum TE: iudiciorum cett.) alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit.
quid? huiusce[*](huiusce TE: huius cett.) rei tandem[*](tandem TE: om. cett.) obscura causa est, an et agitata tum[*](tum TE: om. cett.) cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime[*](copiosissime TE: copiosius cett.) a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? hoc igitur sensimus:
cuiuscumque tribus largitor esset, et[*](esset et esset Ernesti) per hanc[*](hanc TE: om. cett.) consensionem quae magis[*](magis E: magna T: magistratuum cett.) honeste quam vere[*](honeste quam vere TE: honesteque cett.) sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum[*](eum cum TΣa) maxime eis[*](iis ed. V: his codd.) hominibus qui eius tribus essent esse notum.ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si vel[*](si cui vel Cobet) sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.
tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditorem[*](venditorem emptorem Sylvius) et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libet[*](Iubet T: iubet a) enim tibi nescio quid etiam[*](etenim T) de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina[*](Oufentina Baiter: Vfentina TE: Vientina cett.), quid cum Clustumina[*](Crustumina Ϛ)? nam Maeciam[*](Maeciam E: m. (iii p) eciam agp: etiam T: tertiam (tres ψϚ) etiam cett.), non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.
dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas[*](corruptas TE: om. cett.)? quid enim potes[*](potes Wunder: potest codd. (cf. § 7)) dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?
tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces[*](inscio convoces scripsi: insieco notes T: in sicco (in suto Σ: in sicto Σ mg.: inscio Ϛ) notes (voces b1) codd.) et tuos et tuorum amicorum[*](amicorum TE: om. cett.) necessarios, iniquos[*](tu me ... iniquos del. Wunder) vel[*](iniquos vel Orelli: vel (aut k) iniquos (inimicos bk) vel (om. b1) codd.: inimicos vel Garatoni) meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me[*](eos qui me TEa) ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?