Pro Cn. Plancio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.

nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum[*](summum TEb3k: suum cett.) meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit[*](obstet E) qui me ipsi[*](ipsi TEa: ipsum cett.) maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et[*](dignitatis et TE: dignissimum ag: diligentissimum cett.) salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse[*](elegisse T1) quam metuendum ne vobis[*](nobis T) id ille magna ratione fecisse videatur.

quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices[*](neque adrogo iudices TE: iudices neque adrogo cett.), ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum[*](consecutum TEa: consecuturum cett.) putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda[*](expetenda Σac), petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio[*](maioris suspicio TE) quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum[*](seiunctum (seui actum a) TEab2: om. Σ1gp in lac.: dictum b1: alienum cett. (Σ2)) sit, non me id magno opere conturbat[*](conturbat TEϚ: conturbet cett.); non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum[*](et tum TE: cetum cett.) denique cum respondero criminibus[*](criminibus omnibus E), ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.

sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim[*](est enim TE: enim est cett.) lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius[*](amicitiae certius TE: certius amicitiae cett.) vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.

quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est[*](est om. k, del. Manutius); sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda[*](deserenda TEk: deserenda est cett.).

sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear[*](conferri T) in causa, si te aut a[*](a om. T) Plancio aut ab ullo[*](ulla E) dignitate potuisse[*](potuisse om. T) superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa[*](ipsa om. T tu in magistratibus Madvig: tu magni T: tum an E: tu (tune b2c) inanem cett.: tune aequum Lambinus (cf. § 13)) deducit.

quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur[*](patitur Ta: paratur E), non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes[*](potes Σ: potest cett. (Σ mg.)) in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.

sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui[*](est qui qui T) praeteritus non est[*](non est est TEa: ... non est Σ). nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod[*](quod Sylvius: vel quod (id quod ψ2) codd.: quod vel Beroaldus) multo etiam minus esset[*](esset Eb2ψ2: esse a: essent T: est cett.) ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius[*](eius om. T exilio codd.: corr. Cobet) exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis[*](reprend. Zielinski (p. 177): reprehend. codd. (ita §§ 51, 75)). itaque iam[*](iam TEa: om. cett.) quoniam[*](quoniam TE: quamquam cett.) qua nolui[*](volui TEab2c) ianua sum[*](sim Σb1gp) ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam[*](afut. T: affut Ea: abfut. cett.) esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum[*](iniquum inimicum E) in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego[*](eam ego TE: ego eam cett.) ulla contumelia coner attingere.

tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam[*](in re p. TE), tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego[*](ego TEa: om. cett.) a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam[*](etiam TEa: om. cett.) si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam[*](etiam om. T) temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt[*](duxerunt χ1k, Lag. 9, Angelius (cf. Deiot. 37)). qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis[*](dicit TE), populi culpam, non competitoris accusas.

ut[*](ut TE: at cett.) fueris dignior quam Plancius—de quo ipso[*](ipso (-se T) TE: om. cett.) tecum ita[*](tecum ita TE: ita tecum cett.) contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum[*](illud primum T: primum illud cett.) debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata[*](enudata T) esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique[*](cuique TE: denique cett.) ipsi debeant considerare[*](considerare deliberare Σg) saepius quam quid cuique a re publica debeatur[*](debeatur TE: videatur deberi cett.). sin autem mavis[*](mavis illud E) esse[*](esse TEbk: est cett.) iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.

male iudicavit populus.at iudicavit. non debuit. at potuit. non fero. at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec[*](haec TE: om. cett.) condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui[*](nostrum qui TE: qui cett) in hac tempestate populi iactemur[*](iactamur b1χ1) et[*](et TEa: ac cett.) fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus[*](expetamus bk: expectamus cett.), non defetigari[*](defet. T: defat. cett.) supplicando.

venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri[*](viri boni T), meum beneficium ad eum potius[*](potius hoc loco hab. TE, om. g, ante ad hab, cett.) detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat. respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse[*](voluisse (et add. E) semper sibi supplicari se TE: voluisse semper (-que add. c2) placuisse cett.), semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum[*](seranum TEa: serenum cett.: corr. Manutius), stultissimum[*](subtilissimum Σ2b1) hominem—fuit[*](enim tamen ... hominem fuit T: om. cett.) enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium[*](Mallium ab2: Manlium cett.), non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.

desiderarunt te, inquit, oculi mei, cum tu esses Cyrenis; me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus[*](quo plus E corr., b2ψ2: populus Tapχ: quo plus et populus (-lo Σ) cett.) intererat, eo plus aberat[*](aberas Sylvius) a me, cum te[*](cum te TEa: certe cett.) non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti[*](reliquisti TE: dereliquisti cett.). coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis[*](eis om. T) quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti[*](indicasti Lambinus: iudicasti codd.), tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego quoque[*](quoque autem T: item Orelli), inquiet[*](inquiet T: inquam et cett.) populus Romanus[*](populus R. TEa: res p. cett.), ad ea te tempora revocavi ad quae tu te[*](te om. T) ipse servaras[*](reservaras a1, Campe). pete igitur eum magistratum[*](magistratum macc. E: .cc. T) in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi[*](ludi Ernesti: iudi T: iudices E) parati; tribuni pl. permagni interest qui sint. qua re aut redde[*](mihi sunt ... aut redde TE: om. cett.) mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.

haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est[*](est iam E) quod[*](quod quod a TEa) populo supplicetur, nihil quod diribitio[*](diribitio TE: diremtio a: direptio cett.), nihil quod[*](nihil quod supplicatio magistratuum add. codd.: del. Manutius) renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam[*](videro dicam TEa: video quid dicam cett.):

hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes[*](omnes T: om. cett.) sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus[*](gradus Ea: gradum cett.); cedat consulari generi praetorium, ne[*](ne TE: nec cett.) contendat cum praetorio nomine[*](nomine TE: om. cett.) equester locus.sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen[*](tamen TEa: tanto Σb1g: in tanto cett.) nos in[*](in suppl. Baiter) impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus[*](requiremus TEa: requiramus cett.)?

qua re noli me ad contentionem vestrum[*](vestrum istam k) vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id[*](id TE: om. cett.) in iudicio ut fiat[*](ut fiat TEa: om. cett.) exprimis quod non fit in campo? hic quam ille[*](ille ille est Baiter) dignior perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius[*](aequius TEa: equs p: aequum cett.)? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: hic factus est. cur iste potius quam ego? vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem[*](si dicerem TE: sic dicere cett.), sed impune tamen deberem dicere: non recte. nam[*](nam Σ mg., p mg., b1c2k: nunc cett.) quid adsequerere[*](assequerer codd.: corr. Manutius), si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?

quid? si populi quoque factum[*](factum om. T) defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis[*](ortis TE: om. cett.) hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum[*](vestram E), quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando[*](aliquando TE: om. cett.) crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen[*](tamen tantum b2ψ2) miror cur[*](cur TE: cur tu cett.) huic potissimum irascare qui longissime a te afuit[*](afuit Ta: abfuit cett.). equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum[*](Fabium codd.: corr. Sylvius (cf. Verr. A. Pr. 19)) fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis[*](iis Ek: his cett.) qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas.

sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias[*](alias TEab1k: aliis cett.) et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num[*](num TEb1Ϛ: non cett.) dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est[*](est om. T) nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusque[*](generis utriusque TE: utriusque generis cett.) veniamus.

tu es e[*](e TE: ex cett.) municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt[*](sunt hoc loco hab. T, ante famil. E, post famil. cett., del. Wunder) plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia[*](Iuventia E: inventicia (iuv. T) cett.) —tot[*](tot quot b2cχψ: tot quot Wunder) ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo[*](certo TEa: certe cett.) scio—numquam intellexi vehementius suorum[*](suorum Hulderich: suorum municipum TE: hospitum suorum cett.) honore[*](honore om. T) laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.

quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam[*](ipsi prope dicam TE, Schol.: prope dicam ipsi cett.) montesque faverunt[*](favebant Schol.). num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo[*](municipe suo del. Cobet (meliore numero)), num de tot Fulviis[*](Fulviis TEa: Fabiis cett.) gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem[*](at si in aliquem Arp. Schol.) incideris[*](inciderit TEa), etiam si nolis, erit tamen[*](etiam si nolis erit tamen erit Schol.) tibi fortasse etiam[*](etiam TE, Schol.: om. cett.) de nobis aliquid, sed certe[*](sed certe (dr~e a) TEa: aliquid et cett.) de C. Mario audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.