Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

haec sunt propria[*](propria Klotz: proelia codd. (praemia b): promerita Paul: praesidia Kays.: del. Madv.) Corneli, pietas[*](Corneli pietas Mueller: cornelitas P1: Cornelii talis P2 rell. praeter GE (Cornelii hic): Cornelii tantus Halm) in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est[*](alt. est om. P1: est igitur bw Par. 7774 ed V), sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi[*](nisi Orelli: si codd. pler. (del. P2, om. BΣ)) famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. hunc enim in ea civitate in qua sit[*](sit codd.: est Baiter) natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum.

ubi igitur est crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius[*](Huius P1: huiusce P2BGϚ: huiuscemodi b: huiuscene dett.: huiusne Klotz) crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin[*](quin Madv.: qui codd.) etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.

nunc vero quid dicitur? quid ait[*](agit G1EϚ) accusator? fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enim[*](Est enim Hb all.: sed si enim P1G: si enim P2: corr. B sit enim, fort. recte) aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.

hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse[*](licuisse (Lamb.) ... decuisse Klotz: decuisse ... debuisse P2 rell.) sed etiam decuisse fateamur[*](sic agere ... fateamur om. P, suppl. manus eiusdem fere aetatis, quae pr. constat scripsit, dein corr. constet: constitit Hb ed. R.: constiterit k)?

quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et[*](ei Lamb.: et codd.) concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quin[*](quin HbϚ: inquid (ex inquid) s. inquit P all.: cui Madv., del. eius ante consiliorum) etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes[*](ultimae gentes cod. Car. Steph. et Graevius: ult** regentes P (alterae HϚb2): ultra regentes BGE: exterae gentes b Angelius) castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?

quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his[*](his BH all.: iis PG) tantis virtutibus ac laudibus esse debet. cui senatus populusque Romanus amplissimae[*](amplissima Paul) dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero[*](vero Manut.: verum codd. (i.e. non postulanti imperia, verum etiam rec.)) etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae[*](rei publicae codd.: populo Romano edd.), nonne vobis[*](non nobis Garat., Muell., improb, Zielinsk.)?