Pro L. Cornelio Balbos
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis[*](repetendis Bw) diceret, ille, ille[*](ille, ille PBHbϚ: ille GE) vir[*](vir s. l. P2), cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit—hoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin[*](quin b: qui rell.) removeret oculos et[*](et om. codd. (sed k, seque b)) se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices[*](iudices scripsi: iudicium codd.. del. edd.), de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus[*](perpendimus GE: pertendimus P1: pertendemus P2BHbϚ)?
Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. tum[*](Tum scripsi: cum codd.: del. Bait. all. (cum ... noluerint Naugerius (1)): Quid? ... noluerunt Weidner: An ... noluerunt Paul) Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam[*](constrictam s. l. P2: vinctam coni. Halm): nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus?
utrum enim inscientem[*](inscientem P2 et pler.: sicientem P1: scientem GE) vultis contra foedera fecisse an scientem[*](alterum scientem codd. praeter GE (inscientem))? si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?
gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius[*](levius codd. (Cl. Qu. iv. 176): non levius om. vero b, et ita Lamb. (peius, nequius, turpius et similia edd.)) sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam[*](quam Pantagathus: an codd. praeter G2 (aut)) omnino non scire[*](nescire Hbk ed. R) quid liceat! etenim utrum qui in[*](qui in suppl. Lamb. (etenim cum in Hk et mg. Σ)) Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius[*](cum ius Madv.: cuius PB: cui GE (cuius linguam populi non nosset Hbk ed. R.)) illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se[*](se ante scire add. Lamb.: post scire Zielinsk.: abesse malit Reid) profiteantur?
equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et[*](et codd.: suam et b: eius et ed. Hervag.: eius Bait.) praestabilem eius[*](eius hic addidi (suam c)) esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.
atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. temporum magis ego nunc vitiis quam[*](vitiis quam Baiter: vitiis (ut iis P, ut his BH) inquam codd. (§ 9): vitio quam Madv.) genere iudici[*](Num iudici ⟨inductus⟩?) plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. etenim si Pompeius[*](Cn. Pompeius HGEbϚ) abhinc annos quingentos fuisset,