Pro L. Cornelio Balbos
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem[*](autem> hoc GE (cf l. 15 infra; Vatin. § 41 ad fin.)) officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum[*](ictum suppl. Koch (cf. Sest. § 24 ad fin)) sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad[*](Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad Madv.: Proferam testes.feram (proferam Hbk) legatos excito laudatores. Ad hoc BΣHbk (testeseram P1) hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic[*](ut huic ut Lamb. ita b: huic ut ed. R.: huic codd.) ab illo periculum crearetur --- gravissima autem[*](autem PHG2: hoc G1E: tum b) in istum civem suum Gaditani senatus consulta[*](consulta b: convita P1: convitia P2 rell. Locum ita emendavit J. S. Reid: audita, ne forte huic ab illo periculum crearetur, gravissima in istum civem suum Gaditani in senatu convicia fecerunt) fecerunt.
potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare[*](delectaris Reid) verbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum iudicaret? potuit certius interponere iudicium[*](indicium Madv. (sed cf. § 53)) voluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit[*](poena notavit Baiter: poenatavit P1: poena multavit P2BHbϚ: poena dignum putavit Halm)? potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores?
etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum[*](in perpet. auct. Garat. Mueller: perpetuum codd.: perpetuo ed. Hervag.) ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversias[*](ante controversias add. Rau ut: qui Ernesti: quod Schuetz: quot Kraffert) sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam[*](quandam Lamb.: quondam codd.) barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. multa praetereo quae cotidie[*](cotidiano Paul) labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. itaque et adsunt principes civitatis[*](et adsunt principes adsunt civitates PBΣ: et adsunt civitates GE) et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.
ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum[*](horum codd.) civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et[*](consolabor et HG2bϚ: consolaberet P: consolabare B: consolabere G1E) hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit[*](est Halm (Prov. Cons. § 16)), de eo numquam omnino esse dubitatum.
quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris[*](publici iuris Paul), quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam[*](iam del. Pluygers) imperia ac bella gesserunt. etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli[*](belli bk Par. 7774: iure P rell.) omnibus[*](hominibus vetus liber F. Vrsini) iuris peritissimis imperatores nostros anteferre?
possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur[*](reprend. PBw: reprehend. HϚ ed. R.), C. Marium? quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? is igitur Iguvinatem M. Annium[*](religione? Is igitur Iguvinatem M. Ann. Halm: religionis igitur aequitate M. Ann. codd.: religione, aequitate. Is igitur M. Ann. Angelius) Appium, fortissimum virum summa[*](summa suppl. ed. Gryph.) virtute praeditum, civitate donavit[*]( idem ... donavit add. Madv.: idem ... Camertium Reid): idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit, cum Camertinum foedus omnium[*](foedus omnium add. Mueller) foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur?
exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam[*](quoniam> quem iam Halm auct. Reid) oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis[*](foederum Paul), non rudem exemplorum, non ignarum belli[*](belli B rell. (belli** P): bellici iuris Halmio auct. Baiter (§ 45 ad fin.)) fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se[*](se (ante si) secl. Mueller) legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset[*](attigisset Muell.: egisset codd. (adisset c): legisset Ald.: legatus obisset Kays. (obisset, aut miles obisset coni. Muell.): collegisset Paul) quanta gessit et[*](et om. codd. praeter bϚ Par. 7774: et gessit et confecit ed R.: melius fort. del. confecit Muell.) confecit, si tot[*](sub tot bk Par. 7774) consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit[*](fuit Abram.: fuisset codd.), omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo[*](nullo Ϛ Naugerius (1): non nullo rell.) foedere a re publica[*](a re pub. HbϚw: re pub, (om. a) rell.) bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima[*](coniunctissima quaque Paul) atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur.
itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset[*](venisset codd.: exstitisset coni. Muell.), num[*](Num obvenisset? (Phil. ii, § 83)) quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario[*](de C. Mario coni. Muell. (§ 55)) tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere.
nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum[*](dilectum Muell. (Sest. § 34): delictum P1H: delectum rell.) virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi[*](et clarissimi om. GE (Vat. § 19)) viri nomen aeternum. sit hoc discrimen inter gratiosos[*](gratiosos> otiosos Lehmann) civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.
quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? quid? cohortis duas universas Camertium C. Marius[*](C. Marius suppl. Lange)? quid? Heracliensem[*](Heracliensem Lamb.: heraclesim PB) Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? quid? Massiliensem Aristonem L.[*](L. add. Baiter) Sulla? quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novem[*](servos novem Reid: erosnovem P1: heros novem rell.: Hannonem Gaditanum Garat.: Erosium Gaditanum Halm: homines novem Gad. Wrampelmeyer) Gaditanos? quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita[*](perorata Lehmann), M. Crassus, non Aveniensem[*](Aveniensem Reid: auenniensem Hk: auennensem rell. praeter w (anniensem, c anemonsem)) foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate?
hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,[*](quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz) quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem[*](Asdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142)) ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios[*](Ovios Buchanan: obvios codd.) et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios[*](Fabios del. Paul) civitate donavit[*](donavit Ϛw: om. P rell.). etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse:
- hostem qui feriet, erit, inquit, mihi[*](mi Muell. tac.) Carthaginiensis,
- quisquis erit.
cuius civitatis sit[*](cuius civitatis sit Baiter: cuiatis siet PB: civitatis siet GE: cuiatis’ siet (ut sint Ennii verba) Orell. (quisqui’ siet, cuiati’ siet Merula): cuiatis siet’. Habent hoc leve Klotz: cuiatis erit’. Id habent sollemne Paul: Cuius enim quisque civitatis sit Halm), id habent hodie[*](hodie Halm: hoc codd. de Domo § 34)) leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.
habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. iudices cum prae se ferrent[*](prae se ferrent b: se praeferrent P1GE: saepe praeferrent P2B (ferrent HϚ)) palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis liberati[*](liberati secl. Baiter: liberati sunt om. Hbk et edd. ante Gruterum. Multis in civ. receptis ... populis, nemo Reid tac.) sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius impediretur.
audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum[*](esse ictum Madv.: ictum b: esset cum rell.) Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea[*](ahenea P1: aenea P2 rell.) meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?
an lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? anne[*](Anne> An Manutius) de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? an quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? an accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?
quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac[*](ac P2BϚ et pler. (agrav. P1): om. GE: et Halm) gravissimi et sapientissimi[*](et sapient. s. l. P2) cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius[*](ius Madv: his codd. (iis k)) est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen et[*](et add. Ernesti) eius modi praemium quod nemo adsequi posset[*](posset Ernesti: possit codd.) nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum[*](iudiciorum ut Reid ita bc) praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent? num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis?
cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino[*](omnino Muell. prob. Zielinsk: omnia codd.: Graece omnia ut Kraffert ita b: Graecanica omnia Paul) nominata. sed cum illam quae Graecum illud sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente domestica et civili precaretur. has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano violatum arbitramur[*](arbitramur b: arbitrabamur P1G1E: arbitrabimur k rell.)?
intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis[*](peritissimis malim abesse Baiter: peritissime Paul) esse dicta quam res postularet. sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum[*](invidiosorum PBHk: invidorum GE) animos frangeremus; quos ut accusator incenderet[*](accenderet BΣ), ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa[*](sua PBGHbk) arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici[*](de Venonii Vindicii Naugerius (2): debent noni indici codd.) bonis non tenebat. simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire.
obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit[*](pervenit Madv improb. Zielinsk.); quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus invidioso[*](invidiose Paul) quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.
quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. more hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo[*](malo w. Muell. prob. Zielinsk.: male PBGHEk: maledico Naugerius (1) (hoc maledicente, om. dente b2 edd. R., V.): maligno Madv.) dente carpunt.
qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii[*](ii k: hi rell.) sunt huic multo vehementius pertimescendi. nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus[*](nostris vestrisque sordibus Paul, Mueller: vestris nostrisque discordiis codd. (secl. discordiis Bait.): nostris vestrisque disc. Klotz (secl. disc. Kays.): nostris lacrimisque (del. l. 21 lacrimis) Madv.) Cornelius, sed omni officio,—lacrimis[*](lacrimis> amoris Paul), opera, consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.
quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis[*](hominis Mueller: huius codd.: eius Lamb.: del. Garat.: facultatibus, pro Paul), pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.
et erit[*](erit Mueller: erat codd.) aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. ac si mea auctoritas satis apud illos[*](illos> alios Paul) in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. etenim[*](Etenim Abram.: id enim codd.) contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit[*](proficitur (bis) P1), non obest civitati.