Pro L. Cornelio Balbos
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, qua[*](qua secl. Mueller, qui et civitas ⟨ita⟩ est ... data ⟨ut⟩ qui fundi scribit) lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. in quo magna contentio Heracliensium[*](Heracliensium ed. R.: heraclensium codd.) et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis[*](his P et pler.) civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret[*](Tulit ... anteferret om. Hc (non k): in mg. suppl. b2). postremo haec vis est istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.
cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videatur[*](videatur codd. (tum ... videatur om. Hk): videtur Rumpf); de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt. atqui si imperatoribus[*](Atquisimp. P: corr. man. rec.) nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis[*](periculosis Madv.: periculis codd. (in periculis ut Orell. ita HbϚ et mg. Σ)) atque asperis temporibus carendum nobis erit.
sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his[*](his PBΣ: illis HGEbϚ et mg.Σ)) populis sit exortus qui nostros duces auxilio laboris[*](auxilio laboris> consilio et labore Landgraf (de Dom. § 107)), commeatus[*](labore commeatu Lamb.: laboribus commeatibus Kraffert) periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit?
etenim in populum Romanum grave est non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iis[*](his (bis) ΣEb) praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. nam[*](Nam PBΣ: nam et Hk all.) stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est civitate, publice donari videmus[*](videmus ut Manut. ita k: videbamus codd.).
hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis[*](his BΣb) quos magnis adiutoribus tuis usi civibus[*](usi civibus supplevi (§§ 26,38; Cl. Qu. iv. 177): adiutoribus tuis codd. praeter Hbk all. (qui pro magnis habent Gaditanis, om. tuis).) armis subegimus[*](Locus varie emendatus: magnis adiuti ⟨opibus a⟩ maioribus tuis Madv.: magnis adiutoribus illis usi arm. subeg. Halm: Magni armis adiutoribus tuis subeg. Reid) atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros[*](etiam per imperatores nostros BΣGE: etiam per imperatoribus nostris P: etiam ab imp. nostris ut Ernest. ita Σ in mg.: et ab imp. n. Muell.: ab imp. n. (del. etiam) ut Baiter ita HbϚ: et imp. n. Paul (del. etiam ab)) civitate donentur, id ne liceat ipsis? qui si suis decretis legibusve sanxissent ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret[*](ut liceret Paul (Gadit, ut auxiliis Pluygers): non liceret codd. (uti cum vellemus non liceret HbϚ): liceret Madv.: omnino liceret Weidner: tantum liceret Halm: non liceret, privatus vero quis ... dimicaret? Kahnt), privatus vero ne quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna[*](paterna codd. praeter E (pataria): externa Angelius: privata coni. Halm) virtute privari.
atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil[*](nihilo Lamb.) enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis[*](putatis HbϚ: putasti rell.) qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?
sed cum est illud imperitissime dictum de populis[*](populis b Angelius: populi rell.) fundis[*](fundis> foederatis coni. Schuetz), quod commune[*](commune B in mg. Σ: cum omne P) liberorum est[*](est Σ: et rell.) populorum, non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— tum vero ius omne noster iste[*](noster iste P rell. praeter G1E (nostris te): nostrum iste Kok, Lehmann) magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. iure enim nostro neque mutare civitatem[*](mutari civitate et l.) quisquam invitus potest, neque si velit mutare[*](mutari Reid (§ 31)) non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit[*](se civem velit Lamb.: civis velit Paul): ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse.
duarum civitatum civis noster esse[*](Duarum enim civitatum esse (del. civis noster) Pluygers) iure civili nemo potest: non esse huius civitatis[*](civitatis civis HbϚ: civis add. Σ in mg.) qui se alii civitati dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus[*](videmus Madv.) accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum[*](cum suppl. Madv.: nam Halm auct. Baiter) hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est[*](est G2: om. rell.) ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his[*](his BΣEb: iis PHG: hiis wc: suis Halm) rebus relictis alias se in civitates contulerunt.
quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? equidem longe secus sentio. nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis contineri[*](communione ... contineri Weiske: communionem ... continere codd.) videtur. atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homines[*](homines Gulielm.: omnes PHBSϚ: om. GE) recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis[*](cuiusvis ed. R.: cuius codd. (cui E, eius k): alius Halm) praeterea, ceteris concessum est.
itaque in Graecis civitatibus videmus Atheniensis[*](Athenienses Pluygers: Athenis codd. (Sest. § 50)), Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. quo errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines, nostros civis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio reciperassent[*](nisi post. recip. del. Pluygers, improb. Zielinsk. reciper. PH: recuper. B rell.). peritus vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit.
sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne[*](ut ne Ec) quem adsciscere civem aut civitate donare possimus.
O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate[*](iuris ... civitate s. l. P2) maneat invitus! haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut[*](ut ... ut P1: et ... et rell.: ut ... et ut Madv. ita H) Lanuvini, et ex ceteris generibus[*](generibus codd.: regionibus Rumpf) gentes universae in civitatem sunt[*](sunt HG2Ϛ: sui rell. praeter E (suam)) receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti[*](consecuti Naugerius (1): secuti codd. (assecuti b et ed. V.)), violatum foedus eorum videretur.
etenim[*](Etenim> At enim Naugerius (2)) quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum[*](Cenomanorum Madv.: genumanhorum P1GE: germanorum P2BH rell.), Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi[*](non sit (est Bait.) exceptum ibi suppl. Madv.: ibi necesse est licere ubi non est exceptum Naugerius) necesse est licere. Vbi est igitur in[*](in suppl. Halm: exceptum HbϚ ed. R.: in foed. Gad. exceptum Reid) foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? nusquam. ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem[*](civitate coni. Mueller, fort. recte) donandi dederat, sustulisset. exceptum, inquit, est foedus,
Si qvid[*](si quid b ed. V. (§ 33): si quidem codd.) sacrosanctvm est.ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.
quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid[*](in quo aliquid Pantagathus: in qua aliquid HG2b: in qua aliqua aliquid rell.) sacrosanctum[*](sacrosanctum secl. Madv, tuetur Reid) exceptum videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit[*](sanxit Madv.: sanxisset codd.: fort. sanxerit (ut l. 14 fecit codd. pro fecerit)); deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso[*](† aut genere ipso Baiter: sed cf. de Or. ii, §§ 103,306) aut obtestatione et consecratione legis aut poenae[*](atque obt, et consecr. legis aut poena Madv.: poenae denuntiatione Lübbert: poen. irrogatione Lange)[*](Num atque poenae?), cum caput eius qui contra fecerit consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis[*](capitis Ant. Aug.: a capitis codd.) consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam[*](consecratam Mueller: sacratam Paul: gratam codd. (ratam bϚ, gratam vel ratam Par. 7774): latam Angelius: rogatam Madv.) esse[*](neque legem ... consecr. esse codd. habent post latum esset l. 20: post dico conloc. Ernest.: om. Reid) dico. de quibus igitur etiam si[*](etiam igitur si PB) latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis
Si qvid sacrosanctvm est[*](est scripsi: esset esse codd.: est esse edd.) exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?
nec vero oratio[*](haec oratio codd. praeter PBΣ) mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina[*](lumina Ernesti) nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecisse[*](fecisse PBHϚ: iecisse GEb: ocosse Angelius) dicitur. quod cum magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari.
ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam[*](publicam (=.p. Hb) om. P rell. (§ 5)) nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic[*](hic suppl. Cobet) certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut
pia et aeterna paxsit. quid id[*](Quid id Eb: quod id PBGc: quid H.)[*](Num qui id?) ad civitatem? adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus:
Maiestatem popvli Romani comiter conservanto[*](et 4 conservanto Lamb.)[*](conservant PB (-ent Hb ed. R.)).id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.
primum verbi genus hoc
conservanto[*](conservandi PBH rell.),quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat,
comiteresse communiter, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur;
qui erranti comiter monstrat viam,benigne, non gravate; communiter quidem certe non convenit.
et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanus[*](pop. Rom. b: Romanus (.r.) om. P rell.: r. pop. Hk) suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potest[*](potest b2: posset codd.), tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas a[*](a suppl. Naugerius (2)) Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?
sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare[*](conservare Manutius: servare codd.) deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.
nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicae †ii[*](† ii scripsi (om. Hbkw): hi B: aut (ac Hbc) studio rei pub. ii secl. Baiter: aut om. GE, qui et iis (his) pro ii ponunt: ac rei p., id est Klotz, Reid: sui generis fastidio rapti Paul: sive genere sive studio rei p. ducti Weidner) ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur[*](inferrentur bk Par. 7774: ferentur, ferrentur codd. pler.), moenibus hostem[*](hostem supplevi: inferrentur, ⟨eos a quibus inferrentur⟩ moenibus Madv.: Magonem (Liv. xxviii. 37 moenibus Weidner) excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce[*](arce P: arte Bb all.: ara Lamb.: iure Kraffert) duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum[*](itinerum HGEϚ Mueller: ipse inrum P1: ipse virium P2 rell.: ipse itinerum Orelli, Reid: ipse Hercules itinerum b ed. R.) ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.
testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria[*](memoria et gloria HGEbk (gloria et mem. c): memoriae gloria P rell.), Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios[*](Horatios, Cassios> Flaccos (Garaat.), Crassos (Manut.)), Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum[*](ipsum G2: ipso P rell.) populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit[*](fuerint codd. praeter PB (fuerint sint H)), sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.