Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil[*](nihilo Lamb.) enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis[*](putatis HbϚ: putasti rell.) qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?

sed cum est illud imperitissime dictum de populis[*](populis b Angelius: populi rell.) fundis[*](fundis> foederatis coni. Schuetz), quod commune[*](commune B in mg. Σ: cum omne P) liberorum est[*](est Σ: et rell.) populorum, non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— tum vero ius omne noster iste[*](noster iste P rell. praeter G1E (nostris te): nostrum iste Kok, Lehmann) magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. iure enim nostro neque mutare civitatem[*](mutari civitate et l.) quisquam invitus potest, neque si velit mutare[*](mutari Reid (§ 31)) non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit[*](se civem velit Lamb.: civis velit Paul): ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse.

duarum civitatum civis noster esse[*](Duarum enim civitatum esse (del. civis noster) Pluygers) iure civili nemo potest: non esse huius civitatis[*](civitatis civis HbϚ: civis add. Σ in mg.) qui se alii civitati dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus[*](videmus Madv.) accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum[*](cum suppl. Madv.: nam Halm auct. Baiter) hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est[*](est G2: om. rell.) ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his[*](his BΣEb: iis PHG: hiis wc: suis Halm) rebus relictis alias se in civitates contulerunt.

quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? equidem longe secus sentio. nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis contineri[*](communione ... contineri Weiske: communionem ... continere codd.) videtur. atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homines[*](homines Gulielm.: omnes PHBSϚ: om. GE) recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis[*](cuiusvis ed. R.: cuius codd. (cui E, eius k): alius Halm) praeterea, ceteris concessum est.

itaque in Graecis civitatibus videmus Atheniensis[*](Athenienses Pluygers: Athenis codd. (Sest. § 50)), Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. quo errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines, nostros civis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse nisi postliminio reciperassent[*](nisi post. recip. del. Pluygers, improb. Zielinsk. reciper. PH: recuper. B rell.). peritus vero nostri moris ac iuris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit.

sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne[*](ut ne Ec) quem adsciscere civem aut civitate donare possimus.