Pro L. Cornelio Balbos

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, qua[*](qua secl. Mueller, qui et civitas ⟨ita⟩ est ... data ⟨ut⟩ qui fundi scribit) lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. in quo magna contentio Heracliensium[*](Heracliensium ed. R.: heraclensium codd.) et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis[*](his P et pler.) civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret[*](Tulit ... anteferret om. Hc (non k): in mg. suppl. b2). postremo haec vis est istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.

cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videatur[*](videatur codd. (tum ... videatur om. Hk): videtur Rumpf); de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt. atqui si imperatoribus[*](Atquisimp. P: corr. man. rec.) nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis[*](periculosis Madv.: periculis codd. (in periculis ut Orell. ita HbϚ et mg. Σ)) atque asperis temporibus carendum nobis erit.

sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his[*](his PBΣ: illis HGEbϚ et mg.Σ)) populis sit exortus qui nostros duces auxilio laboris[*](auxilio laboris> consilio et labore Landgraf (de Dom. § 107)), commeatus[*](labore commeatu Lamb.: laboribus commeatibus Kraffert) periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit?

etenim in populum Romanum grave est non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iis[*](his (bis) ΣEb) praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. nam[*](Nam PBΣ: nam et Hk all.) stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est civitate, publice donari videmus[*](videmus ut Manut. ita k: videbamus codd.).

hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis[*](his BΣb) quos magnis adiutoribus tuis usi civibus[*](usi civibus supplevi (§§ 26,38; Cl. Qu. iv. 177): adiutoribus tuis codd. praeter Hbk all. (qui pro magnis habent Gaditanis, om. tuis).) armis subegimus[*](Locus varie emendatus: magnis adiuti ⟨opibus a⟩ maioribus tuis Madv.: magnis adiutoribus illis usi arm. subeg. Halm: Magni armis adiutoribus tuis subeg. Reid) atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros[*](etiam per imperatores nostros BΣGE: etiam per imperatoribus nostris P: etiam ab imp. nostris ut Ernest. ita Σ in mg.: et ab imp. n. Muell.: ab imp. n. (del. etiam) ut Baiter ita HbϚ: et imp. n. Paul (del. etiam ab)) civitate donentur, id ne liceat ipsis? qui si suis decretis legibusve sanxissent ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret[*](ut liceret Paul (Gadit, ut auxiliis Pluygers): non liceret codd. (uti cum vellemus non liceret HbϚ): liceret Madv.: omnino liceret Weidner: tantum liceret Halm: non liceret, privatus vero quis ... dimicaret? Kahnt), privatus vero ne quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna[*](paterna codd. praeter E (pataria): externa Angelius: privata coni. Halm) virtute privari.