De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

qua re aut vobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.

extremum illud est[*](est cum ego codd.). ego[*](Num est quod ego?), si essent inimicitiae[*](inimicitiae H all.: om. PBΣt: ego seclusi) mihi cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. sed[*](Sed Angelius: et codd.) cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea[*](sententiam meam GE), patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si[*](si om. GEb, Sorof) qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.