De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
ego vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum, et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benivolentia commoveri. a viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere.
nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. mihi ipsi omnino[*](omnino k all.: homini PBΣ: om. c) perhonorificum est[*](est om. codd.) discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? qui si plebeius omnino[*](omnino HbϚt: omnium rell.) esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratus[*](ratus suppl. Ernesti) sed etiam perniciosissimae res[*](res> leges Lamb.), auspiciorum religione conservata[*](conservatae Hk), iure latae videbuntur?