Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus[*](volumus Hk: nolimus P rell. praeter s (nolumus)) exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret[*](ut ... depelleret secl. Pluygers). altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando.
O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae[*](amplectatur ... rei pub. om. ex homoeotel. P1: ad imam paginam suppl. P2) paene fata, Gabinium et Pisonem[*](Gab. et Pis. secl. Pluygers), alterum haurire cotidie ex pacatissimis[*](paratissimis C. Fr. Hermann: beatissimis Kiessling: optatissimis K. Busche: pacatissimae atque opulentissimae Hein., Hirschf.) atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus[*](quiescentibus quietis gentibus Weidner: gentibus Richter), ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret;
alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos[*](illos Halm: hos codd.: eos Wesenb. (socios pro hos sic Paul)) sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent[*](pertimescent Naugerius (2):- escunt codd.).
nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam[*](in re publica Koch) fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit[*](exscidit Lamb.) incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum[*](facinoros. PBΣ (cf. § 81)) concitavit et servos ad caedem idoneos[*](idoneos del. Bake) emit et in tribunatu[*](in trib. secl. Bake) carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.
nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra natio optimatium; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.
duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur.
quis ergo iste optimus quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum[*](maxime eorum Weidner) ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti[*](negotia G) gerentes, sunt etiam libertini optimates. numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi[*](nec natura improbi del. Paul) nec furiosi[*](aut furiosi Koechly) nec malis domesticis impediti. esto[*](esto HGk et ed. V.: est P rell.: sequitur Madv.) igitur ut ii[*](ii Pk: hi BΣH) sint, quam tu nationem appellasti, qui et[*](appell. qui et Manut.: appell. et qui codd.: et del. Madv.) integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus[*](opinionibus Halm: opinis PG: opimis BΣ: opinioni Hk: opibus Koch) in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis.
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere[*](derigere P: dirigere B rell.) debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri[*](ecferri P1G (efferri Hk): et ferri P2BΣ) ita convenit ut otio non[*](non om. PBGH) prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.
huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.