Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
hic quaero, iudices: si illo die gens ista Clodia[*](Clodiana Hks) quod facere voluit effecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum[*](tunc Hks) quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis[*](facineros. P: facinoros. B rell. (§ 95)) sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatam[*](conculcatam Gulielm.: occultam codd. (occupatam Hks): iugulatam Weidner) videretis? cuius igitur mortem ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare[*](quid cogitare del. Karsten), quid iudicare oporteat, dubitandum putatis?
at[*](At s sol.: An rell.) vero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant[*](perhorruerant P, corr. ex -unt, et ita BΣ) ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus—neque enim homines nequam tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniam[*](mulioniam s: multoniam P rell.: mulionicam Prisc., Lamb.) paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum est[*](est Hks: sit P rell. (ex scitumst)) Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent.
ac si tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obita[*](morte obita del. Paul) positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam civis calamitosi, causam[*](causam (post amici) secl. Eberhard) amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret quod senserat, luce palam a[*](a Hks: om. P rell. (etiam l. 26)) nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?
homines, inquit, emisti, coegisti, parasti. quid uti faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat. pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatis[*](maereba P (in fine versus): maerebamini BΣ).
captum erat forum anno superiore[*](anno sup. secl. Koch), aede Castoris tamquam arce aliqua[*](aliquando Schlenger (Liv. iii. 15. 5)) a fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis[*](templis templo Pluygers) pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi[*](conprensi PG: comprehensi B edd.), in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini[*](divini secl. Momms.: sed cf. cogitaris, Vat. § 19.) hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini[*](omnes divina ed. R.: omnes divini viri Jacob: omnes boni viri coni. Halm (omnes boni k): omnes honesti viri Maehly), insigni[*](Alterum divini (l. 8) om. k, in parenth. inclusit Hertz, quod sentio... divini, — insigni etc.) quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.
et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute[*](virtute laude praeditum k) vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid[*](et quid Car. Steph.: sed quid codd. (quid Hk)) oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam[*]((civium) vitam K. Busche) et libertatem necesse esse. hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.
adiit ad rem publicam tribunus plebis[*](trib. pleb. secl. Bake) Milo—de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum[*](ereptum Pantagathus: e rep. ereptum Hertz: e re .p. tum P rell.). simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat[*](Conl. adiut. hab. post Italia l. 9) transf. Paul); consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat. agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.
huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces[*](ad ferrum faces s. l. P2: ad ferrum, ad faces edd. vett.), ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius[*](vi vim oblatam, praes. saepius edd.), ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret.
descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam[*](id eum umquam Lamb. in mg. 1581: id eũquam P1: id umquam P2rell.) esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt;
ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere liceat!quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? cervices tribunus plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret[*](adfligeret codd.: abiceret Ruhnken, Momms.)? an se domi contineret? et vinci turpe putavit et deterreri et clam eripi: id egit ut[*](et clam eripi: id egit ut scripsi: etiam eripere eicit (elegit G) ut P1G: etiam eripi reeicit ut P2rell.: et latere (lamentari Hertz).)[*](Perfecit ut Madv.: et clam se eripere ita ut Oehler: ita e re p. fecit ut (aut e re p. id egit ut) Richter: ⟨s⟩et amor r. p. perfecit ut Novak: et tegi ianua: manum emere et parare coepit ut Landgraf (cf. Vat. § 22; in Sen. § 4; ad Quir. § 14)), quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.
quo modo igitur hoc in genere praesidi comparati[*](praesid. compar. secl. Pluygers) accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas?
quis enim nostrum[*](vestrum ks), iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos[*](dissup. P: dissip. Bk ed. R.) unum in locum congregarunt eosque ex feritate[*](feritate HGk: ecferitate P: effer. B rell.) illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem[*](res communem utilitatem continentes Lamb.), quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt[*](post nominatae sunt suppl. instituerunt Madv.), tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus[*](ut moenibus Rau) saepserunt.
atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus[*](volumus Hk: nolimus P rell. praeter s (nolumus)) exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret[*](ut ... depelleret secl. Pluygers). altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando.
O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae[*](amplectatur ... rei pub. om. ex homoeotel. P1: ad imam paginam suppl. P2) paene fata, Gabinium et Pisonem[*](Gab. et Pis. secl. Pluygers), alterum haurire cotidie ex pacatissimis[*](paratissimis C. Fr. Hermann: beatissimis Kiessling: optatissimis K. Busche: pacatissimae atque opulentissimae Hein., Hirschf.) atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus[*](quiescentibus quietis gentibus Weidner: gentibus Richter), ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret;
alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos[*](illos Halm: hos codd.: eos Wesenb. (socios pro hos sic Paul)) sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent[*](pertimescent Naugerius (2):- escunt codd.).
nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam[*](in re publica Koch) fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit[*](exscidit Lamb.) incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum[*](facinoros. PBΣ (cf. § 81)) concitavit et servos ad caedem idoneos[*](idoneos del. Bake) emit et in tribunatu[*](in trib. secl. Bake) carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.
nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra natio optimatium; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.
duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur.
quis ergo iste optimus quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum[*](maxime eorum Weidner) ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti[*](negotia G) gerentes, sunt etiam libertini optimates. numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi[*](nec natura improbi del. Paul) nec furiosi[*](aut furiosi Koechly) nec malis domesticis impediti. esto[*](esto HGk et ed. V.: est P rell.: sequitur Madv.) igitur ut ii[*](ii Pk: hi BΣH) sint, quam tu nationem appellasti, qui et[*](appell. qui et Manut.: appell. et qui codd.: et del. Madv.) integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus[*](opinionibus Halm: opinis PG: opimis BΣ: opinioni Hk: opibus Koch) in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis.
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere[*](derigere P: dirigere B rell.) debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri[*](ecferri P1G (efferri Hk): et ferri P2BΣ) ita convenit ut otio non[*](non om. PBGH) prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.
huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.
harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui cum tutores[*](tutores codd.: auctores Naugerius (2)) sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti[*](nancti Halm (§ 12)), in re publica fluctus excitantur[*](excitant Abresch), ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis.
hanc ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut[*](aut codd.: atque Garat.: et Kayser) insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim.
maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant.