Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit[*](P. Sestius ... senserit A: om. rell.), ad me detulerit, quanto ante providerit. atque ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. in quo conlega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus[*](et nobis omnibus scripsi cum Klotzio (Cl. Qu. iii. 267): et vobis omnibus s. l. suppl. P2 (non man. rec.: nam ita BHk rell.): om. P1G: et bonis omnibus Hirschf.: et omnibus bonis s. et bonis Richter: et omnibus Koechly.)[*](Cf. vos et omnes boni § 31: Har. Resp. § 4) optimus civis videretur.
idem, cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata volitaret, venit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari[*](manu ut (= vi?) H: manu attentari k) suspicabamur; C. Mevulanum[*](mevulanum PG (mevol. G2): me vulcanum BΣ: Mefulanum Huebner, Menolavum Hertz, utrumque ex inscrippt.), tribunum militum Antoni, Capua praecipitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione versatum; idemque[*](itemque Weidner) C. Marcellum, cum is non Capuam solum venisset, verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex illa urbe curavit. qua de causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me P. Sestio[*](P. Sestio secl. Manutius) maximas gratias egit, et hoc tempore eidem[*](eidem quidem G corr. in quidam) homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti testimonio declarant, periculum decreto suo deprecantur.
recita, quaeso, L.[*](L. Hotomanus (ad Fam. xiii. 8): P. PBHG)Sesti, quid decrerint[*](decreverint HG) Capuae decuriones, ut iam puerilis[*](puerilis Schol. et G: virilis P rell.) tua vox possit aliquid significare inimicis vestris[*](vestris del. P2, om. Bw: nostris G2 all.), quidnam, cum se conroborarit, effectura esse videatur. Decvrionvm decreta. non recito decretum officio aliquo expressum vicinitatis aut[*](aut (tertium) delere voluit Pluygers) clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, vocem[*](vocem amicus quidam Lambini: vicem codd.: indicem Koechly: vindicem Urlichs) offici praesentis, testimonium praeteriti temporis.
atque illis temporibus eisdem[*](isdem P (ut videtur), Σ), cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. atque ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. Litterae Ciceronis consvlis.
hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum[*](tum om. Schol.) extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati.
ac postea quam est intellectum, M.[*](M. suppl. Orelli) Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem[*](maiestate sua dign. Weidner: maiestatem suam dign. codd. (dignitatemque Halm.): cum maiestate sua dign. Madv.) eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus[*](C. Antonium consecutus est Halm. auct. edd. recc.: v. Cl. Qu. iii. 267). hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem[*](consulemq. P1: consulem quaestor Weidner) ad rem gerendam excitarit, quos[*](quos Schol.: quot P rell.) stimulos admoverit homini studioso fortasse[*](fortasse Schol.: fortassis P rell.) victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor[*](amor Gulielm.: amore codd., et ita Lamb. sine vocabulo et (PB), quod in P del. manus recentior, om. w. Num et ⟨ardens⟩ amore reip.?) rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum[*](accusandum acuendum Paul. Sed cf. §122; ad Fam. i, i, §1), impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e[*](e alt. s. l. P: om. G) nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus[*](nanctus P1: nactus P2 rell.) Italiae[*](Italiae del. Paul: silvestres Eberhard: saltuum K. Busche (cf. Liv. xxii. 14. 8)) callis et pastorum stabula praeoccupare[*](stabula praeoccupare Muell., Koch: stabulae praeclare P1, corr. m. 2 st. praeclara (stabuli praeclara BΣw): stabula praedari Halm1, Kayser: st. peragrare Madv., pervagari Wesenberg: stabula cepisset Novak, qui vocab. praeclare delet, ut librarii alicuius exclamationem. Num aest. int. nanctus ⟨intra⟩ callis et past. stabula praedari coepisset?) coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.
hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora[*](propriora PG1) veniam; quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. verum haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus: ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque veniamus.
de quo quidem tribunatu ita dictum est[*](est corr. G: om. P et codd. pler.) a Q. Hortensio ut eius oratio non defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuventuti[*](dignam iuventuti Madv.: dignam iuti P1: digna uti P2 rell.) rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. sed tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. qua in oratione si asperius in quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? sed agam moderate et huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt, insectantur[*](insectantur secl. Wichert), quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse videamur.