Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro communi libertate[*](libertate libertates P1 unde lib. ⟨is⟩ ex hoc Mommsen: lib. is hoc Bake (del. ex)), ex hoc tempore miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae consulentem. nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum moliri, de se nihil timere.
in quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. ego autem[*](autem vero k), iudices, qua[*](qua quoniam qua Halm) voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor in eorum[*](eorum susp. Landgraf (cf. § 144): reorum Stangl: amicorum Weidner: meorum coni. Mueller) periculis depellendis, ut[*](ut supplevi, a librario aliquo, ut videtur, omissum, qui illud uti (VTIIS) male post vocabulum cogor iterari opinatus est (Cl. Qu. iii. 266)) iis potissimum vox haec serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas.
itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque[*](nam neque ut Madv. ita G2: nãq: (= namque) P: nam qui BΣ: numquam H: neque k) officio coniunctior dolor ullius[*](ullius P rell. praeter Hwks (ullus: et ita Madv. edd.)) esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda est[*](laudanda est Halm: laudandans P1 laudanda rell.) quam ea quae me[*](quae me om. P1: quam mea inflammata Halm: quam illa quae inflammata G) inflammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt.
sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ab[*](ab ut Halm ita Hk: a PB corr. ex ad, k) me quod ad vestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec[*](haec P: hae P corr., BHGk) tantae summis in rebus laudes excitatae sint.
parente P. Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique meministis, et sapiente et sancto et severo; qui cum tribunus plebis primus inter homines nobilissimos temporibus optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri. eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi viri, C. Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta iam filia. duobus gravissimis[*](Duobus gravissimis PBΣ: duobus his grav. k all.) ac plenissimis[*](ac plenissimis suppl. K. Busche (cf. § 130, Cael. § 63 a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis): gravissimis summae antiquitatis Momms.: gravissimis antiquae severitatis Eberhard: gravissimae antiq. dett., ed. V. Cf. Vat. § 19) antiquitatis viris sic probatus fuit ut[*](ut om. P1: ut utrique eorum G: utrique eorum ut P2B rell.) utrique eorum et carus maxime et iucundus esset. ademit Albino soceri nomen mors[*](mors s. l. suppl. P2) filiae, sed caritatem illius necessitudinis et benivolentiam non ademit: hodie sic hunc diligit ut vos facillime potestis ex hac vel adsiduitate eius vel sollicitudine et molestia iudicare.
duxit[*](Alteram duxit Schuetz: Duxit iterum Momms.) uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis[*](L. Scipionis filiam Schol.). clara in hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluctibus rei publicae expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum vestigiis stare oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque si non omnem at aliquam partem maeroris sui deponeret, et maximis pro illa necessitudine studiis et officiis[*](pro illa necessitudine studiis et officiis scripsi (§ 6; in Sen. § 2 cf. Cl. Qu. iii. 266): praeteritas esse se diis et off. P1G: officiis P2, ceteris deletis, et sic BΣw: praeterea adsiduisque off. Momms.) et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae solitudinem sustentavit. possum multa dicere de liberalitate, de domesticis officiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia; sed mihi ante oculos obversatur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, haec minora relinquere hortatur.