Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius[*](cuius Pluygers) magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt[*](defenderant et 21 protexerant Ernest. all., improb. Zielinsk.) sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.
cur, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui[*](ne cui Momms.: neque codd.: neve Lamb.) privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari?
quae vero promulgata illo anno fuerint[*](fuerint O. M. Mueller et Madv.: fuerant codd. (fuerunt k)), quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi[*](orbi P rell. praeter G (orbis); Verr. iv, § 82) terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit[*](potuit doluit PBG) quae non esset attributa atque discripta[*](discripta P: descripta B rell.)? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno[*](anno s. l. P2) non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.
hic aliquando[*](aliquanto G), serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis[*](is P: his BΣ: iis k) qui mentem optimi ac fortissimi viri suis[*](suis saevis coni. Reid: stultis Holden: insanis Clark) consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam[*](sopitam b2s et Lamb.: solitam PH: insolitam P2 rell., ed. R.), sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. non est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis[*](hostes Hs: cives PBG), qui maximas nationes, qui reges, qui gentis[*](qui gentes Hbk all., ed. R.: gentis qui PBΣG) feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis.
fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. decrevit senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtusque contremuit. intercessit Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. res erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et vivere videretur[*](videremur O. Mueller). quisquis erat qui aliquam partem in meo[*](meo s. l. P2) luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. decesserat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. huic ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat. loquebatur liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent.
quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant[*](et cum consules... flagitabant secl. Eberhard, improb. Zielinsk.: consules ita del. Steuding ut legat cum prov pact... quicumque in senatu), legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc[*](hanc Passow) non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso[*](deprenso PBΣ: deprehenso ed. R. (compr. k)), ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt[*](promulgaverunt Gk: promulgerunt P1 (cf. conteretur P = confiteretur § 68): promulgarunt P2 rell.); ex quo intellectum est non mihi[*](non mihi Manut.: nona mihi P1 (a expunct.): mihi P2 rell.: non modo mihi absenti non crevisse amicos Weidner) absenti crevisse[*](crevisse decrevisse Kays.: defuisse Momms.) amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram[*](putaveram Burn. 157 b2 ed. R.: putaverunt rell.) non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc[*](tunc ante (antea) Ernesti: tamen Kays.) habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.
hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam[*](causam meam W. Bauer (sed cf. § 71)) suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.