Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
rex Ptolomaeus[*](Ptolomaeus BGw: ptolaemeus P: ptolem. Schol.), qui, si nondum erat ipse[*](ipse om. Schol.) a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus[*](honorem istum consecutus s. l. P2 (illum Wesenb., iustum Landgraf): societatis et amicitiae honorem consecutus (e Scholiasta) Vahlen), erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno[*](munitus (aut tutus) regno Keil) paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.
multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum[*](Cum B rell.: quom P1: quum P2) Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi[*](nuper ipsi Halm: aut per ipsi pr. P, dein expunct., om. B rell.: per G: nuper Klotz. Cf. Verr. v, § 93) diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens[*](hostis vehemens Dietrich: veh. hostis Richter (§ 59 ad init.)) fuit et acerrimum[*](Hic... mansit secl. Eberhard improb. Zielinsk.) hostem huius imperi Mithridatem[*](huius imp. Mithridatem G et Burn. 157 soli ex meis, ed. R.) pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a[*](a P2 rell.: ad P1: ab Halm) L.[*](L. ante Lucullo add. Madv.) Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus[*](pulsus Burn. 157 Angelius: pulsum codd.: repulsus Halm: victus Klotz: profligatus Hirschf.: perculsus Paul) animo tamen hostili[*](animo hostili del. Ortmann: an. tamen host. del. Paul) cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri.
qui[*](Qui scripsi: tulit gessit qui codd. praeter P1 (in quo est lacuna sedecim litterarum): Tigranes igitur qui Lamb. ex cod. Memmii: qui bellum sociis intulit gessit, qui Maehly.) et ipse hostis fuit populi Romani et[*](Num (l. 7) qui signa contulit, qui bellum gessit?) acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. em[*](Em P: en B rell.) cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!
at etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret[*](exsul ante haeret ins. Dobree, expulsa K. Busche: haeret ⟨impavida⟩ splendetque Pluygers) in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.
cur igitur rogationi paruit?quasi vero ille non in alias[*](alias B: altas P: alteras G all.) quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit[*](iuraverit Schol.)! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam[*](rem publicam Burn. 157: .R. codd. (littera .p. sequenti vocab. privet absorpta)) privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat.
consecutus est ipsius[*](ipse eius Paul) tribunatus. quid ego[*](ego ed. R.: ergo codd.) de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius[*](eius P2 rell. (** us P1): talis Halm. Num unius?) viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum[*](improborum auctoritate, impetum Koch) improborum virtute sedavit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam[*](ob eam causam Schol. (sed in loco inance citato): ob causam P rell. praeter G (causam)) quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae[*](.R.P. codd. pler.: rei publicae Orelli: in re pub. G Burn. 157, ed. R.) turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur?
atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari[*](dissipari hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk., abalienari K. Busche: lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post quam excidisse putavit, et sic diripi Abramius, dilapidari Gulielmius). atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum[*](tum ut Schol.) sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui[*](cui Manutius: quo codd.) nos, eiusdem furori, eisdem[*](furori. et eisdem ut Madv. ita b2 Burn. 157 et Harl. 2681) consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.