Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
haec quantis ab illo clamoribus agebantur! cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur:
nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant:
- súmmum amicum súmmo in bello—
- súmmo ingenio praéditum.
iam[*](Iam ed. Ascens. 1531: tam PB: tum HGk) illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta!
me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat[*](putabat ed. Ascens. 1531: putarat codd.), quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic[*](eversamque sic codd., Mueller: eversamque? Sic edd. vett.: eversam, quae sic Bake, edd.) egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset,
- O páter—
fletum etiam inimicis atque invidis excitaret!
- haec ómnia vidi inflámmari
pro di immortales! quid? illa quem[*](Quid? illa qu. (§114): quid illa, qu. all.) ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus:
non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro[*](pro re Madv.) me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret:
quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare[*](aestimare cod. Vrsini) facilius possunt qui adfuerunt.
- éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini!
et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? nominatim sum appellatus in Bruto:
miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur?
- Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat.
maximum vero populi Romani iudicium universi[*](universi Schuetz: universo codd. (univ. consensu PB)) consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello[*](Metello Schol.: Q. Metello P rell.) cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a[*](a PHG: ad Schol. s (cum accusativo k): (ã B)) columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.
ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus?
equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?
at vero ille praetor, qui[*](ille praetor qui Garatoni: illi et .R. qui PB: ille et Requi (corr. Reliqui) G; §78) de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas[*](tabellas Schol.) subrepserat, ut
dicturus videretur; itaque illa via latebrosior[*](latebrosior Schol.: latebrosa P rell.), qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
- matér, te appello
videtisne igitur quantum intersit[*](intersit suppl. Wesenberg) inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?
tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis[*](iis PHk: his B) captivis a quibus[*](a quibus codd. praeter k (pro quibus), fort. recte; quam iis invitis a quibus Bake, Jeep: quam salvis capt. a quib. Reid: quam sine ignominia redditis iis capt. a quib. K. Busche) ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset.
hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis[*](quis codd. praeter P1 (quid): qui klotzio auct. Halm all.) me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam[*](salvam esse G) vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis?
nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones[*](atque regiones om. Schol.) tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit[*](continuavit coni. Reid), de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen[*](tum Lamb.) illud addidit, ut, si[*](ut si G: nisi P rell.) diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.
decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut[*](ut om. Schol.) idem[*](idem P rell.: eidem Halm (ut PBG in l. 21)) ad res redeuntes ut venirent rogarentur.
haec erat studiorum in mea salute contentio ut ii qui a senatu de me rogabantur eidem senatui pro me supplicarent. atque ita in his rebus unus est solus inventus qui ab hac tam impensa voluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus rei publicae fuisset inimicus, de mea salute rettulerit: qui excitatus cum summa[*](cum summa Manut.: summa cum codd.) auctoritate P. Servili tum incredibili[*](tum incredibili suppl. Manut.) quadam gravitate dicendi[*](cum summa auctoritate ⟨senatus tum⟩ P. Servili ⟨ divina⟩ quadam gr. dic. Klotz (in Sen. § 25; cf. Prov. Cons. §22): cum summa auct. ⟨P. C. (patr. conscr.) tum⟩ P. Servili incredibili quadam gr. dic. Wesenberg), cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset[*](refixisset PB), cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius[*](ad Numidici illius Manut.: ad unum dicitius P (dicto citius P2 rell. praeter G1 dictitius)) Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir[*](conlacrimavit vir Lamb.: conlacrumavitat (litt. at expunct.) ut vir P rell. praeter G (vel lacrimavit ut vir): collacr. atque ut vir ... totum se Momms.) egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo[*](suo Schol., om. P rell.) rediit in gratiam.
quod certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum virorum, cum omnibus Metellis tum vero uni viro fortissimo et praestantissimo civi gratissimum, fratri suo, fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum.
reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem[*](reditusque natalis, idem Baiter (ad Att. iii. 20, § 1): reditus qui nat. idem codd. praeter k (idem dies reditus mei fuisset qui et natalis meus): reditusque, nat. idem Gruter, Madv.: reditusque, qui nat. idem Kays.: natalis post Lamb. dupl. Hertz) carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutis[*](Salutis Manut. auct. Koch (ad Att. iv. 1, § 4): ut scitis codd.: ut scitis, Salutis Heine: ut scitis, aedis Salutis Halm), cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum[*](doct. fortissimorum coni. Garat.: dulciss. Buechner M. suppl. Halm) virorum, M. Laeni[*](Laeni laeli codd.) Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctae[*](Cunctae Jeep: cumque codd. (del. Madv.): tum vero Eberhard) itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.
habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est natio, ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc nationem deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem[*](hominem et a caede ab. s. l. P2 (ab omni vi Halm)), saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me[*](de (ante me) om. P et codd. pler.) agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.
sed postea mihi[*](mihi uni Lehmann (mihi anullo G)) nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de me ficti[*](de me ficti Manut.: defecti codd.: ficti, quod etiam coni. Manut., malit Madv.) adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae[*](illum meae Schol. et Naugerius (2): illius meae P rell. (illius me G)) proscriptionis, quam adiuvabat[*](quam adiuv. secl. Eberhard: quam adiuv. Sex. Clodius Bake), Sex. Clodius[*](Clodius Cohelius P: Clohelius P2 rell.), homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret[*](tabulam esse se scriptorem diceret G: toambuam (num tubam et bucinam ?) essese script. esse dic. P rell.: tabulam, sese ser. dic. Halm: baiulum esse se ser. esse dic. Klotz: ut illius proscript. ... ambo una sese scriptores esse dic. Madv.: ut illius proscript. ... tubam Vatinium (aut illum), sese scriptorem esse diceret Mueller); ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut[*](petierit aut secl. Madv.: petat aut Pantagathus; Vat. § 37) petiturus sit dare.
in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate[*](iste ... cupiditate del. Madv., Halm.)? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate[*](Est enim nimia gl. cup. Jeep) gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob eam[*](eam suppl. ed. Ascens. 1531) causam peccaret, pro[*](peccaret pro Orelli: pecc. et pro codd.) recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem[*](contemptio nonne quem n_ nequē G: contemptio ne non quem P2 rell. praeter P1, contemptionem (litt. m expunct.) non neque quem (neque expunct.): contemptio non quem Garat.: contemptio hominumque non Paul) habitura sit exitum pertimescit?
sed habet defensiones duas: primum do, inquit, bestiarios: lex scripta[*](est scripta ed. Ascens. 1531) de gladiatoribus. festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit[*](contemnit Madv: contempnet P rell.: contemnat edd. vett. sic Madv.: si P1: se P2 rell.: om. Lamb.) hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima[*](optima om. Schol.) lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.
sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos me[*](me mei Muell. (§ 28)) tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.
haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene[*](et bene Naugerius: bene et P rell. (et sap. bene et G: et sap., bene ks)) natura constitutis laudari et diligi[*](a bonis ... diligi del. Kimmig, sed cf. § 139 ad init.); nosse discriptionem civitatis a[*](a ks: om. rell.) maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus[*](senatus del. Karsten) rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt[*](voluerunt secl. Dietrich); senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare[*](splendorem confirmare Bake (cf. Verr. v, § 181): -ore -ari codd.), plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.
haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem[*](autem codd. praeter G (haec); Vat. § 41 ad fin.) praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent[*](sustinent Hks: sustineant P rell.), hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias[*](iniurias ks: invidias P rell.: insidias Naugerius), magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis[*](omnis om. Schol.) oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.
qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. haec audivimus de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. neque eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt. levis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos civis putaverunt. at vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque[*](atque abesse malit Reid) imperi semper habiti sunt.
ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat, unus in hac civitate[*](in hac civitate in hac vita te PBΣ), quem quidem ego possum[*](possim Madv.) dicere, praeclare vir de re publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi semper[*](semper secl. C. Fr. Hermann: ex adscript. Sempr. (Sempronius) putat inrepsisse K. Busche) ipse populus Romanus periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt.