Pro P. Sestio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum[*](conductas coni. Lamb.) removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de re publica populi Romani iudicium[*](de re pub. p. r. iudicium Baiter: de P. R. iud. codd.: pop. Rom. iud. Hk, fort. recte (cf. infra pop. Rom. consensus): de re pub. iud. Momms.: de nobis iud. Hertz (Vat. § 10)) ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici[*](non perspici Zielinski: persp. non Lamb. edd.: non post in qua suppl. k: om. rell.) posset? habitae sunt multae de me a[*](a om. P et codd. pler.) gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. erant[*](erant G: erant erant P rell. praeter Hks (erant enim): cf. certe § 78) illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae.
habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano praebuit[*](praebuit hic suppl. Madv. (§40), ante pop. Rom. Wesenberg: pop. Rom. exhibuit Hs: pop. exhib. (om. Rom.) k: professus est Koch, praedicavit Reid ut semper gravis Spengel: et pergravis codd.). huius oratio ut semper gravis et grata in contionibus[*](in contionibus omnibus Eberhard: in contione omnibus Orell. auct. Klotz) fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque[*](sententiam eius auctoritate neque s. l. suppl. P2: ex homoeot. om. P1, unde numquam (eum add. Eberh.) neque eloquentia (eum add. Oppenrieder) neque iucunditate fuisse maiore Spengel) eloquentiam iucunditate fuisse maiore.
quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis[*](ingratast satis P1: ingrata sit satis P2 rell. praeter HGk (ingr. sit si satis)) de omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?
venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii[*](ii P: hi BΣ) ex aliena[*](aliena ima ed. Hervag.) tribu, qui suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit[*](dicet PBG) se legem tulisse. quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una[*](una codd.: una voce Koch (Balb. § 12): una mente Mueller) consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?
an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? est enim homo iste populo Romano deditus. nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam[*](deliciis Pantagathus reculam Latendorf: regulam codd.: tegulam C. Fr. Hermann, pergulam Bezzenberger, perulam Scheibe) perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaei[*](sane Actaei scripsi, sane Attici Madv.: sane attę codd. (iuvabant anangnostae s. l. P2). Locus varie emendatus: sane ad haec Jeep, sane artes Luterbacher, suavitates Mueller, sanitatem Paul, savia te Hertz, ganeonem tamen Landgraf. Fort. Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn.) iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe[*](pro vino etiam saepe PBG: etiam pro vino saepe ks: etiam saepe pro vino w) oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.
ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui[*](cui BΣ: quoi P1: quo P1G) ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non[*](non s. l. P) concitator? cui bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem.
is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore[*](ultus cum illo ore Pantagathus: ullus cum illo re (reo) codd.) inimicos est meos saviatus. qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus[*](elatus P2 rell.: latus P1G) odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem.
illuc revertor: contra me cum sit[*](est Madv.) actum[*](actum latum Orell. (sed cf. § 125)), capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit[*](iustam ut illam putavit PG sed in P ut (=vel) illam expunct.: iustam ullam put. Halm: iustam put. BΣ rell.); nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.