De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero.
lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve.quos ludos? te appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis optimi maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus diligenter facti, quando[*](quando ut Manut. ita k: quanto rell.) aut quo scelere polluti? respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.
quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea[*](Idaea Faërnus: daea P: dea P: dea B rell.) te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri non[*](non deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk. (§§ 10, 14): quę reliceret PB) liceret. vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile[*](aedili codd. (§ 24)) religioso repente e[*](e suppl. Bait.) fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium[*](eludentium Klotz: et ludentium codd.) multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset.
an si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit[*](si tensam non tenuit Ant. Aug.: si terram non tenuit aut tensam codd.), si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio[*](simpuvio Arnobius: simpuio P1: simbulo P2: simbolo Bt: si muto Hb: si nutu b2: si vultu k) aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos?
ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc matrem magnam, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris magnae conspectu Megalesibus[*](Megalesibus P1H: Megalensibus B rell.) fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret[*](polluerit ut Faërnus ita k)! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris magnae nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt.
pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum[*](liberatum k all. (§ 30): liberatus P1HEM: libertum P2t (corr. liberum B): libera vi s. libero aditu Madv.), in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? si examen apium ludis in scaenam caveamve venisset[*](scaenam caveamve venisset Momms.: caenam caveam venisset P1: scaenam venisset P2B rell.), haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent.
quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus[*](istius modi patruus s. l. P2)? is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas.
hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque ab[*](ab om. codd.) Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem sacrifici[*](sacrificii secl. Ernesti et all.) mirifice[*](mirifica PBHt et corr. b: tua soror mirifica H ed. R. (t. s. mirifice k ed. V.)) tua soror existimatur imitata. nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares?
sed quid ego id admiror? qui accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris deorum, vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro homini ac nefario, cuius legati te tribuno dividere in aede Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris, omnia illa quae vetustas, quae Persae, quae Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent, eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et in illo loco fanoque persolverent.
quod cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes. sed alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus --- alterum putabo[*](lacunae signum add. Kays. auct. Bait.: appellatus alter. Eum putabo Jeep) regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti. nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. sed ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur?
sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? committe vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est[*](liberata est b2c: libera est BHkt (§ 25): liberast P: libertast G: liberat E); at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse et[*](et om. codd.: et aras del. Zielinski) aras. tabulis hoc censoriis[*](censoriis Bait.: censoris P1GE: censores P2BMHbk: censorum vulg.), memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod[*](quod quam Ern.: quod referri necesse est breviter dictum est i. q. quod fieri necesse est, ut referatur= Mueller) ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vos[*](vos bk: nos rell.) necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere.
cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad me non nulli[*](ad me non nulli P2B: non om. P1: non nulli om. w: non nulli ad me Hbk edd. R, V.) pertinere magmentarium[*](magmentarium Momms.: acmentarium P rell. praeter Mb2k (armamentarium)) telluris aperire. nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio[*](pont iudicio HMbς: iud. om. rell. (iudicio pontificum Momms.)) liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio telluris, et eo magis quod eodem ostento telluri postilio deberi dicitur.
vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus[*](neglegimus H, -igimus Mbk, -egemus PG: -igemus BEw, -egamus t, ut coni. Muell.: ibid. neglegemus P2GH: -igemus Bkt all.: -egamus P1) quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato[*](stato P1G: statuto P2 rell.) loco anniversaria[*](anniversaria b Naugerius (2): -ari P1GH: -arii Bb2k all.) factitarint. et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?
tu meam domum religiosam facere potuisti? qua mente? quam amiseras. qua manu? qua disturbaras. qua voce? qua incendi iusseras. qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. quo pulvinari? quod stupraras. quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro in[*](in om. P et pler. (in patris b2 ed. R.)) imperatoris monumento conlocaras. quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum[*](possit tuam domum HMbk) possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti.
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus.
oratores contra ivs fasqve interfectos.quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum[*](vallatum b2: velatum PBHEk: vellatum G). sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.
nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla[*](vincla PH et pler.: vincula bk) coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?
sed recitemus quid sequatur[*](quod sequitur c Lamb.).
fidem ivsqve ivrandvm neglectvm.hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. qua re autem de iis[*](iis P2: is P1: his Bt rell.) dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen[*](in periurii crimen Madv.: in per. poenam Naugerius (2): in periurium imprime (impune Mbςt) codd.) ab iis[*](his P et pler.) quibuscum coniurasti non vocari.
et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta[*](subiecta E):
sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve.haruspices haec loquuntur[*](locuntur GE) an patrii penatesque di? multi enim sunt[*](sunt Hbk all.: om. PBGE), credo, in quos huius malefici suspicio cadat. quis praeter hunc unum? obscure dicitur[*](dicitur PHbk: dicit corr. Bt) quae sacra polluta sint? quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest?
vetvsta occvltaqve.nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit[*](impune possit Momms.) intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo[*](prius nemo s. l. P2: inter Clodium et omni inser. Halmio auct. Baiter) umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco bonam dicit[*](dicit esse GE) quod in tanto sibi scelere ignoverit. non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.
quis enim ante te[*](ante te PHbk: ante Bςtc) sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? an tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventis[*](coniventis b2k all: contuentes P2BHGEt) illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis[*](sororiis stupris Koch, improb. Zielinsk.)? tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora[*](tibi iam maiora Halm: tibiamaiora P: tibi at (ac tc) maiora P2BHbk) non esse quaerenda:
a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium[*](senium P rell. (somnium bk): insania Jeep) matricidarum. tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis[*](furis B rell. praeter GE (fureris): fueris P), tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes[*](haberes HMbk (prob. Zielinsk.): habueris rell.).
sed quoniam de iis[*](his codd.) omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis[*](a dis (ante iam) s. l. P2: a dis (diis Mtc) iam Bς et pler.: iam om. GEHbk: iam a dis Halm) iam immortalibus dicant moneri. monent
ne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis[*](divini numinis Koch: diminuitis P: diminutis P2B rell.: -ti Hbk: divinitus M) deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm[*](ad unius imperium res redeat coni. Lamb. (§54)) pecvniae[*](pecuniae codd. praeter bk (provinciae) apulsus GE: om. P1: pulsus P2 rell.: exercitusque pulsi deminutique accedant coni. Garat.) redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve [*](diminut. P rell.) accedat.haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. quis igitur[*](igitur hanc HGEMb2k) optimatium discordiam molitur? idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste[*](honeste Seb. Gryphius: homines P1MHb: et honestis P2 rell.) cadere videatur.