De haruspicum responso in P. Clodium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium[*](praesentium om. HEMbς), quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se[*](sese EMc), cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi.
ac tamen[*](Attamen GMbςt) ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et[*](et om. GE) ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque[*](simul atque Bait.: simul ad codd. praeter Gk (simul ac) et t (simulat.)) Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. cuius ego de ecfrenato[*](ecfren. PG: effren. BHςt. Cf. § 52) et praecipiti furore quid dicam? an[*](An scripsi (post dicam): aut codd. pler. (haud k): om. PB) potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.
sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam[*](rem p. GEt: rem PB: rem meam HMς) cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis[*](pactionis Naugerius (1): factionis P rell.) funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt.
cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. in Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis[*](nobilis mobilis Drechsler, nebulonis K. Busche (Rosc. Amer. § 128; Phil. ii, § 74)), vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. non multum mihi sane post ad odium accessit.
nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis[*](veritatis Harl. 2590), odio dignitatis[*](odio dignitatis Hbς: om. P et pler.), odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius[*](eius k et Harl. 2590: meus rell. praeter MC (suus)) familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit[*](sentit Lamb.: senserit bς) quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat.
accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis[*](Carth. P et pler.: Karth. H), qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam[*](labefactam PBkt: labefactatam HGEMc et corr. b), paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri[*](vinciri Fabricius, et in mg. t: vincere codd.) oporteret.
huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum[*](legum metum Madv. (quod malit Zielinski)) initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut iecerat[*](iecerat Ern.: fecerat codd.): fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. atque hoc sic moderetur et cogitet[*](ut cogitet Halm), si contentus sit iis[*](iis P2H all.: is Pk: his Bc) sceleribus quae commisit, esse se[*](se om. codd.) iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.
atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. de religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati[*](senati PB: senatus rell.) consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri.
itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum[*](sororum k: suorum rell.: suarum sororum Halm) cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis,
loca sacra et religiosa profana haberi: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam.
gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis optimi maximi praemoneri[*](praemoneri Gbkt: promoveri, permoveri rell.).
sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus[*](scripulus PH) tenuissimus residere alicui[*](aliquoi Madv.: aliquis codd.) videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.
sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? quamquam vestrae domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. te enim appello, Lentule, et te, Philippe. ex hoc haruspicum responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. potestisne referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus iudiciis liberata est? quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur[*](urbe quicquam delere cuperet, vox interd. Madv. (in P post urbe est spatium vacuum, maneret s. l. add. m. 2))[*](intercluderetur Lamb.: interciperetur Gulielm.: incideretur Gronovius), decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur.
quae tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P. Servili aut[*](aut Madv.: ac codd.) M. Luculli responso ac verbo liberemur? de sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est, quod tres pontifices statuissent, id semper[*](id semper k: idem per PH rell. praeter GE (idem)) populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. at vero meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Quirinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante, omni religione una mente omnes liberaverunt.
nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. quamquam[*](Quamquam etc.: sic distinxi, Muellerum secutus.) ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est[*](esset Halm)), tamen[*](Edd. habent iudicasse: quamquam ... quam plurimos; ita est ... iudicum. Religionis ... fieri potest, quod ... iniquum est: tamen etc.) sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri.
de hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. quid ergo ii[*](ii P: hi BHkt) possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae[*](quo quae quoq~: P: quoque rell.) optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam;
quae primum aedificatur ex auctoritate senatus[*](senatus codd. praeter PB (senati)) pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus[*](aedibus GE2) intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est[*](esset Ernesti) in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum.
nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam[*](puniendam BHk rell. praeter PG (poeniendam): muniendam Petrus Faber) putarit[*](putarit Halm: putaret codd.). P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice[*](in Velia publice Ianus Palmerius: in ulla publica P1: in villa publica P2 rell.), at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi[*](at mihi Garat.) quam publice magistratus omnes defenderent. quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum[*](cum quae GE) sint mihi data a vobis, cum ea[*](ea iam coni. Muell.) attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur[*](esse videatur Zielinski).
quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret[*](ecferret P: efferret Bkt: et ferret GE) aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri[*](ferri Halm: ferre codd.) me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis[*](contumeliis Madv.: contumeliam codd. (in inimici contumeliam ut Baiter ita Hbk)) sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.
sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una[*](una viva k) atque constanti haruspicum voce[*](voce om. PBGE) vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his[*](iis Mk) delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas[*](statas k all.: stata P: statuta P2t: statutas BH) sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones[*](praedictiones k: praedicationes PBHGt) Apollinis vatum libris, portentorum expiationes[*](expiationes Sigonius: explat. P1: explanat. rell.) Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint.
deinde, si quid habui oti[*](otii Orell.: tolli codd.), etiam cognovi multa homines doctos sapientisque[*](doctos sapientisque P: doctissimos sapientisque P2rell. praeter EM (doctissimos sapientissimosque)) et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti[*](pat. con. licet Hbk), ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.
qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete:
qvod in agro Latiniensi[*](lati*ensi P: latiensi B rell. praeter HMbk (latinensi)) avditvs est strepitvs cvm fremitv.Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. quis est ex[*](Quis est nisi est ex Lehmann.)[*](Num Quis est vel ex?) gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? de ea re scriptum est:
postiliones[*](Postiliones Orell.: postulationes codd.) esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs.