De haruspicum responso in P. Clodium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

deinde, si quid habui oti[*](otii Orell.: tolli codd.), etiam cognovi multa homines doctos sapientisque[*](doctos sapientisque P: doctissimos sapientisque P2rell. praeter EM (doctissimos sapientissimosque)) et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti[*](pat. con. licet Hbk), ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.

qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete:

qvod in agro Latiniensi[*](lati*ensi P: latiensi B rell. praeter HMbk (latinensi)) avditvs est strepitvs cvm fremitv.
Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. quis est ex[*](Quis est nisi est ex Lehmann.)[*](Num Quis est vel ex?) gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? de ea re scriptum est:
postiliones[*](Postiliones Orell.: postulationes codd.) esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs.

audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero.

lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve.
quos ludos? te appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis optimi maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus diligenter facti, quando[*](quando ut Manut. ita k: quanto rell.) aut quo scelere polluti? respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.