De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque[*](internecivumque Graev. (Phil. xiv, § 7): innocivomque P: intestinumque Bςt et rell.) suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere[*](exscindere Manut.: excipere codd.), quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur[*](videtur Angelius: videretur codd.) ---
nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant[*](scilicet eos consules vocabant scripsi (§ 9 Cl. Qu. iv. 173): sic enim vocabantur Reid: senatus consules vocabant P rell. praeter GM (senatus consulta volabant): senatum consules vocabant (non vocab. Naegelsb.) edd. recc. (Sest. § 41): sectores advolabant Rau: sarraca convolabant Madv.: cenatum consules vocabant Halm)—columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.
hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta[*](nanctã P: nactam G: in actum P2BHkt) tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam[*](retuderam Mt (rotud. H, contud. k): retunderam PB), coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat[*](erat k: fuisset Lg. 9: om. rell.), una cum re publica concidissem.
videbam vivo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse servassem. quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute universae rei publicae dubitarem[*](dubitarem ⟨me devovere qui⟩ hoc mel. cond. essem coni. Halm) hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem? itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus.
Cato fuerat proximus. quid ageres? non erat ut, qui modus amoribus[*](amoribus scripsi: moribus codd.: odiis A. C. Clark.) fuerat, idem esset iniuriae[*](Locus varie emendatus: quod ageres non erat nisi ut qui mihi dux omnibus in rebus fuerat idem socius esset iniuriae Lamb.: Quid ageres? non erat ut qui mihi socius laboris fuerat idem esset iniuriae Muell.). quid posses[*](Quid? posses etc. Bait.)? extrudere ad Cypriam pecuniam? praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est[*](hinc modo amandandus est Muell.: hunc modo amandatum esse in mg. b: hanc modo amandas esse P1H: hanc modo amandatas (-is, -o, -am) esse rell. (amandandam k, et mg. c): hunc modo amandemus Madv. invisus] invitus Lamb.). sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.
atque ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse[*](et fecisse Gulielm.: effecisse codd. praeter M (fecisse)) et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. qui ex eius custodia per insidias regis[*](regis Armenii Lahmeyer) amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit.
quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit[*](domique (domuique?) continuerit scripsi (§ 110): domumque P2HBbtς (domiumque P1, omniumque GM) coniecerit codd. (om. P1): compulerit Halm (Har. Resp. § 58)), vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta.
haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi[*](mihi mihi acta est P1BtHG: in P verba acta est deleta sunt: mihi ac meis Naugerius (1): mihi ac te me k ed. V.: num mihi hac (s. ea) tempestate? exstitisse P2: expetiisse P1Bt (-isse b)) exstitisse, vi, armis, dissensione[*](dissensione codd.: discriptione Muell. (descript. Madv.), cf. § 129) hominum et[*](et P2 rell.: aut P1 (ad caedem vulg.)) caede instituta[*](instituta instaurata Reid, cf. § 6) novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum[*](iure scriptum Lamb.: inscriptum P rell. praeter GM (proscriptum)) aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus[*](consulibus mg. Lamb.: consules codd.) nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur.
neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, legem[*](legem hic suppl. Muell.: post illam Lamb.) illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae[*](ne quae P2: ne qua B rell. (neque P1)) popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur[*](oreretur Halm: ororetur P1: oriretur rell.) aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit[*](iudicavitsic distinxi, Halmium secutus, prob. Zielinski: iudicavit, quoniam ... dicere vetabatur. Atque etc. ed. R.). quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur[*](vetabatur corr. rec. man. in P: videbatur P1 rell.),
atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. at etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.
sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse[*](esse malit abesse Zielinski) iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad[*](ad b2, om. rell.: viderer ⟨ad⟩ adm. civ. quam restitutus Madv. prob. Zielinsk.: ad adm. civ. del. Karsten) administrandam civitatem restitutus.
hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare[*](Hic tu ... exsulem me appell. Madv.) ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis[*](flagitiis Bait.: facti his P: factis BGbt: et flag. om. Hς) notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? quid est enim exsul[*](exilium malit Muell.)? ipsum per se[*](per se est Halm) nomen calamitatis, non turpitudinis. quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen[*](ante nomen add. s. l. exulis rec. man. in P) subeo an re iudicata? peccato? iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam eorum qui solebant. non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur.
quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium[*](concilium Madv.), quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac[*](ac bk all. et add. s. l. rec. man. in P) regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.
proximus est huic dignitati[*](dignitate Karsten) ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint.
nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit[*](ipse se vidit Faërnus) sensitque quantus et quanta dignitate esset[*](esset Faërnus: essem codd.)! constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis?
itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitanda[*](excitanda Halm: emendanda codd. (emenda Hkb2): invitanda Momms.: expetenda Klotz: amplectenda A.C. Clark: pretio emenda? emercanda? D. Serruys) fuisse videatur. qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit[*](excussit GMek) hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. quod si in isto[*](Quod si in isto ed. R.: quosinhistot P1: quo (quod Hk) in isto rell.) tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negant[*](non negant b: negent rell. praeter HMb2ς (non negent) t (rogent) del. Madv.: concedent Halm: boni censent Koch) immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.
esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro[*](pro b2 et ed. R.: om. rell. (de k)) populo fecisti, potes dicere? sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem[*](libertatem kb2t (§ 80): inpietatem rell.: sui potestatem Momms.) aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere.
quin etiam si decemviri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri[*](referri Faërnus: referre codd.) posse voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus. qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi[*](nisi om. P1: ni rell. praeter GM (hi) Hς (qui): Latini, priusquam Latini erant auctores coni. Madv.) erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant[*](faciebant codd. prob. Zielinsk.: adigebantur Halm).
populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis civitatem ademit[*](alterum ademit suppl. s. l. P2): ademit eisdem agros. de agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt. an vero[*](An vero Lamb.: hanc vero codd.) Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse?
quod si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris[*](⟨in aes⟩ eius nomen incideris Ant. August. (in eius nomen bk): eius nomen in aes incid. Mueller, improb. Zielinsk.)? quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? sin autem is primus scivit, quod facile potuit, qui[*](qui Bait.: quum Klotz: om. codd.) propter inopiam tecti in foro pernoctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaveris? hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante velitis ivbeatisne Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decreta[*](praetorum decreta (edicta?) scripsi: res tum iudicata codd. (tum Hς, iam Halm, om. b: cf. Verr. v. § 12): rerum iudicatarum auctoritas Madv.: rerum iudicia Reid (Cl. Qu. iv. 173)) nec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possit[*](possit? Muell.).