Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus[*](debemus b2 Lamb. ), qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.
itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam cum[*](cum quo Hbkεs ) vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa[*](non est permissa ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima: facta non est ε ) per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit[*](delituit ε: deluit P1B: delevit P2Gkt: diruit Hb2s ), numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut[*](ut ε Par. 7774, et in P man. rec.: om. rell. ) ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo[*](octo ε: hoc PB: hos Gtc: cum Hk ) tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam[*](quam Lamb.: cum codd. (promulgavisset Ernesti)) meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. idemque [*](Idemque scripsi: itaque codd. praeter ε (atque)) illo ipso tamen[*](tamen om. H: tum k ) anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias[*](vos ante sententias add. K. Lehmann ) dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur[*](non arbitr. ε ), tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus[*](ut licet corpus Hb2s, ed. R., et in P s. l. man. rec. ) abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis. ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt. itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
quo quidem tempore, cum is excessisset qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu sed vulneratum ferro confectumque vidistis. qua strage non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.
princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. Vt vero iniit magistratum, non dicam quid egit[*](egerit Hbks ) prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?
di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit[*](p. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε )! quanto[*](quanto quo quanto Hbks, ed. R. ) maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo[*](duo P1H: duos Bςt ) vero numquam[*](numquam post Romam conditam ε, Kayser ) excepto illo Cinnano[*](cinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs)) tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non[*](non om. ε : Wolfio auct. secl. Kayser ) fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicus[*](inimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25)) , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?
sed fuerunt ii[*](ii duo Hbs ) consules quorum mentes angustae humiles pravae[*](parvae Gbcε ), oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt,—non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a[*](a s. l. P1, rell.: auct. Halmio om. edd. ) me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.
quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis[*](omnes P rell. praeter εe (omnium)) libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem[*](luxuriam Hbks (verr. v, § 80)) domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui[*](qui codd. praeter εe (quo)) in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod[*](quam quo com. Garat. ) intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?
idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit[*](escendit P: descendit Bςt: ascendit GHbςsε ) eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium[*](Lucium P rell. praeter s (L.)) vero Lamiam[*](Lamiam εs: iam PHGc all. ), equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex[*](ex ε (prob. Zielinski): om. rell. ) urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus[*](cum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid ) occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret[*](nihil diceret codd.: nihil terreret Reid: nihil se intercedere ediceret Madv.: nihil diceret esse quod obstaret Lahmann: num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2: om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint: in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia ), ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce[*](blaesa voce Gertz ) et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque[*](versutamque PB: victamque εe: irritamque HG1bcs: irritatamque k ) tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non[*](non consilium, non dicendi copia, non scripsi (cf. § 15 non consilio neque eloquentia): non inconsulta (non cos. Gs) studium non dicendi vitia (iura bs) PB et pler.: non iuris studium non dicendi non εe: non vis consilii (non iuris civilis prudentia Muell.) non dicendi facultas non scientia Lamb. ) rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares[*](putares ε: putasti PBHk: putasses s ).
Cum hoc homine an cum stipite[*](stipite b2ε : stipe P1: etiope P2: ethiope Bt: stipe vel aethiope G ) in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris[*](litteris cod. Erfurt. G2 εt: litteras PBHςs belua ε: veluus (corr. heluus) P: beluus B: helluo bs: om. H ) studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent[*](disputant Lamb. in mg. ) horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.
his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam[*](pudent. ε Halm ) civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset. is nequaquam me quidem[*](Is nequaquam me quidem Muell.: is me, quamquam me quidem (equidem P2BHb) non codd., edd. )—cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
Luci[*](Luci PBG: L. Hεs ) Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita[*](non vita non ista mente c ), tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus[*](rebus ε, om. rell. (tantibus gestis P1: tantis gestis P corr., BHk all.)) gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento[*](integum. ε ) ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc[*](hoc tu ε ) coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore[*](sicut eras eo tempore secl. Garat., Halm ), an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper[*](pare P semper om. Schol. ) misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent[*](depellerent expellerent ed. R.: depulissem εe: depulissent t Lamb.: tum ... depellerent om. rell., fort. recte. Nam habet Schol. Quo verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse), crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis[*](tuis post comitiis add. ε, ante com. G ) praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras[*](rogaras cε : rogabas P rell. ), constrictum inimicis rei publicae[*](rei pub. om. Schol. ) tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur. Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia sublevati.
quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur? qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis[*](coiis P, om. Bb (manum manu Hbς )), vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque[*](neque c ) forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum bonis, spem[*](spem ε: set P1: et P2H et pler. ) audacibus, timorem huic ordini, servitutem depulit civitati.
quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.