Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum[*](id trib. HGbk et pler.: adtrib. PBσε ) putetis. quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit[*](posset G1ε ) vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando[*](enumerando b2s )? qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius[*](qua ... iucundius s. l. P1 ), qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis.