Cum Senatui gratias egit
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore[*](sicut eras eo tempore secl. Garat., Halm ), an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper[*](pare P semper om. Schol. ) misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent[*](depellerent expellerent ed. R.: depulissem εe: depulissent t Lamb.: tum ... depellerent om. rell., fort. recte. Nam habet Schol. Quo verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse), crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis[*](tuis post comitiis add. ε, ante com. G ) praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras[*](rogaras cε : rogabas P rell. ), constrictum inimicis rei publicae[*](rei pub. om. Schol. ) tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!