Pro Archia Poeta

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

an[*](an GEe: at (ad a) cett. ) domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante [*](ante χ: om. cett. civitatem datam GEea: civitate data (-am p1) cett. ) civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an [*](an G1Eepk: at cett. ) non est professus? immo vero eis[*](iis Manutius: his codd. ) tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini[*](Gabini GEe: Gabii cett. ), quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his igitur in [*](in suppl. Eberhard ) tabulis nullam lituram in nomine[*](nomine eςbgχ2 : nomen cett. ) A. Licini videtis.

quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis[*](dubitatis GEa ), praesertim cum aliis quoque in[*](in om. χ1, del. Lambinus ) civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et[*](et om. Eχ ) aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito[*](gratuito gravat in (sup. lin. vel gratuito) G: vel gratuito gravat Ee: haud gravatim E. Thomas ) civitatem in Graecia[*](in Graecia Graii Madvig ) homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis[*](scaen. G2ς : scen. cett. ) artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse[*](noluisse sed credendum est Ee )! quid? cum[*](cum del. Eberhard ) ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt[*](irrepserint Manutius ), hic qui ne[*](ne c: nec (non a) cett. ) utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?

census nostros requiris. scilicet [*](requiris scilicet.); est[*](Est codd.: corr. Manutius ) enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam[*](censeam GEea ). sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive[*](pro cive del. Richter ), eis[*](iis Manutius: his codd. is suppl. C. Fr. Müller ) temporibus is quem[*](quem Garatoni: quae (-e) codd. ) tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule[*](pro consule Graevius: praetore consule E: praetore (p. r. Ge) et consule cett. ). quaere argumenta, si quae[*](quae GEe: qua cett. ) potes; numquam enim hic[*](hic om. Ea ) neque suo neque amicorum iudicio revincetur[*](convincetur Lambinus ).

quaeres[*](quaeris ab ) a nobis, Gratti[*](Gratti GEe: grachi a: gracche (-ce ςbg) cett. ), cur tanto opere[*](tanto opere Ge: tantopere cett. ) hoc homine[*](hoc nomine E ) delectemur. quia suppeditat nobis ubi et animus ex[*](et animus ex (om. ex χ1) b2χ2 : et (om. ea) enim lex GEeagp: et enim (om. enim k) vox cett. ) hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se[*](se ita ςbgpς ) litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis[*](iis c2, Madvig: his cett. ) neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit[*](avocaverit G ) aut denique somnus retardarit?

qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum[*](temporis b1 ), quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo[*](alveolo GEe: aleae cett. ), quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo[*](id eo Nauck: hoc adeo GEea: hoc ideo cett. ) mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est [*](est χk: om. cett. (post me suppl. Angelius)) in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.

nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili[*](exilia GEe ) parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem[*](coniecissem Halm ). sed pleni omnes sunt[*](sunt omnes Eeχ sapientium Gep: sapientum cett. ) libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet[*](accenderet Eeχς ). quam multas nobis imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.

quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid[*](quod GEea ) respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et[*](sine doctrina et Schütz: et (om. p: etiam bχ1 ) sine doctrina codd. ) naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina[*](naturae ... doctrina om. Ee ) quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc[*](hoc GEe: om. cett. ) contendo, cum ad naturam eximiam et[*](et GEe: atque cett. ) inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque[*](oratio ςb1gp conformatio GE: confirmatio cett. ) doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.

ex hoc esse[*](esse om. e ) hunc[*](hunc illum Garatoni ) numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos[*](modestissimos ςbg ) homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. [*](M. suppl. Manutius ) Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque[*](-que om. GEe ) virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem[*](animadversionem (animi adv. e) codd.: corr. Bonamicus (Muretus Var. Lect. xii. 15)) humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at[*](at GEe: om. cett. ) haec studia adulescentiam acuunt[*](acuunt Gulielmius: agunt codd.: alunt ed. Hervag. ), senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium[*](profugium Gap ) ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. quis nostrum tam animo agresti[*](quis animo tam agresti et Schol. ) ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur[*](morte non moveretur Schol. )? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos[*](nos hos Ernesti ) animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus[*](negligimus aςgp )?

quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis[*](iis χk, ed. V: his cett. ) ipsis rebus quae tum agerentur[*](agebantur b2 ) dicere ex tempore, quotiens[*](quotiens ego G ) revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret[*](perveniret GEe: pervenirent cett. ). hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque [*](atque GEe: atqui cett. ) sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex[*](ex Müller: et codd. ) doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari[*](inflammari b2: afflari ed. V ). qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati[*](commodati Gulielmius ) nobis esse videantur[*](videntur Ee ).

sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque[*](atque Quintil. (quinque locis): et codd. ) solitudines voci[*](voci Quintil.: voce codd. ) respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum[*](Chii suum Chii sibi P. Thomas ) vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius[*](eius ei Lambinus ) in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et[*](qui et b2k: qui ab1: et qui cett. ) voluntate et legibus noster est repudiamus[*](repudiabimus Lag. 9, Naugerius (1)), praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit.

neque enim quisquam est[*](est om. e, post enim hab. ςbg ) tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium[*](praeconium facile k, Angelius: facile praeconium cett. (cf. Zielinski p. 204)) facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod[*](quod qualia carmina quod Ee ) acroama[*](ACROAMA ς: ἀκρόαμα b mg.: om. p in lac. ) aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item[*](item om. ςbgς ) eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.