Pro Archia Poeta
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique[*](mari terraque G ) versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et[*](natura et Mommsen: naturae (-ra ebχς ) codd. ) regione[*](regionis bχς ) vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque[*](atque GEeb: ac cett.: atque e Halm ) totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est[*](est Heumann: et codd. ), incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae [*](quae G1Ee: quia cett. (G2)) quorum ingeniis efferuntur[*](efferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg ), ab eis populi Romani fama celebratur.
carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis[*](ex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen ) laudibus certe non solum ipse qui laudatur[*](ipse ... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett. ) sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. ergo illum qui haec fecerat, Rudinum[*](Rudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς) codd. ) hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis[*](a multis Lambinus ) civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus[*](eiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett. )?
nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum[*](hominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd. ) tela pervenerint, eodem[*](eodem eandem G: om. e ) gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis[*](iis χς: his cett. ) certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.
quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris[*](inveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett. )!' et vere. nam, nisi Ilias[*](Ilias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd. ) illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret[*](donaret et Gallos E ), credo, hunc petentem repudiasset; quem nos[*](nos in contione add. codd. e v. 18 (malo numero): ego delevi videmus GEea ) vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis[*](iis Manutius: his codd., Schol. ) rebus quas tum[*](tum GEe: tamen a: tunc cett.: om. Schol. ) vendebat iubere[*](iubere iussit a, Schol. ) ei praemium tribui, sed[*](sed Schol.: sub codd. ) ea condicione ne quid postea scriberet. qui sedulitatem mali poetae duxerit[*](deduxerit GEe ) aliquo tamen praemio dignam, huius[*](huius ς: cuius cett. ) ingenium et virtutem in scribendo et copiam non[*](non tamen non Ee ) expetisset?
quid? a Q. Metello[*](Q. P. Ee ) Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet[*](cederet E2e: dederit c, Fleckeisen ). neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eis[*](in iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in illis χ2k) codd. ) libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo[*](ut in eo ipso quo Ammianus ) praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se[*](de se se Lambinus ) ac se [*](se Ammianus: om. codd. ) nominari volunt[*](velint Ammianus ).
Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum[*](monu. eabpc: moni. cett. ) aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati[*](togati σχς, p mg.: locati cett. ) iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.
atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis [*](huiusce ς urbis suppl. Naugerius (1)) atque[*](atque E: aeque (om. ςk) cett. ) imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi[*](adornavi Klotz: adoravi schol.: adortavi Ge: adhortatus sum E: hortavi aςb1gp: hortatus sum (fui ς) b2χς ). nullam [*](nulla codd: corr. ed. V ) enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices[*](iudices unum G ), quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in[*](in om. χ ) laboribus exerceamus?
certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est[*](est isdem iste isdem (in idem a) GEea ), isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam[*](dimetiendam Manutius ) commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
an vero tam parvi[*](pravi Ee ) animi videamur esse[*](esse om. E ) omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an [*](an an cum b2χ ) statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt[*](reliquerint Manutius ); consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne[*](nonne non Lambinus ) multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. haec vero sive[*](sive om. GEea ) a meo sensu post mortem afutura[*](afut. G: abfut. (affut. Ee) cett. ) est[*](est GEea: sunt cett. ), sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi[*](animi om. cod. Vrsini ) mei partem pertinebit[*](pertinebunt bp2χς ), nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate[*](venustate codd.: corr. Muretus ), ingenio autem tanto quantum[*](quantum ς mg., ς, Sylvius: quanto cett. ) id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis[*](iudiciis Madvig: ingeniis codd. ) expetitum esse videatis, causa vero eius[*](huius E ) modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus[*](petimus om. G ) a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis[*](ingeniis GEe: negotiis cett. ) commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani[*](Romani om. G ) res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis[*](laudis GEeaχ2 : laudum cett. ) daturum esse profitetur, quique est ex [*](quique est ex scripsi: quique est k, Angelius: isque est cett.: estque ex Madvig ) eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque[*](itaque atque Ek ) dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena[*](a foro aliena Garatoni: firme (fer-ak) a me codd.: forensi aliena Halm (cf. § 3)) iudicialique[*](iudiciali (sine -que) ek ) consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso[*](de ipso ed. V: de ipsius codd.: de meo atque ipsius Lambinus ) studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo[*](certo G: certe cett. ) scio.