Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
de quo etiam si quis dubitasset antea an[*](an E. Eberhard: num codd. ) id quod tu arguis cogitasset, ut[*](ut π: om. cett. ) interfecto patre tuo consul[*](consul ed. R., O. Müller: consule codd. descenderet Tπa: descendere cett. ) descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti[*](sustuli T ) hanc suspicionem, cum dixisti[*](dixi Ta ) hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. quod si tibi ego[*](tibi ego Tπaχ : ego tibi cett. ) confitear[*](confitear Tπ : confiteor cett. ), tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo[*](suo meo T ) consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit.
iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso[*](ipso TE: de ipso cett. ) qui accusatus eram[*](eram TEπa: erat cett. ) dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos[*](animos E: animus (om. π ) cett. ) mentisque convertere[*](mentesque convertere E: om. cett. ). omnibus in rebus, iudices[*](iudices om. T ), quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.
circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus[*](mittamus T: omittamus cett. ), hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec[*](haec V: hoc cett. ) respuerunt? conatum esse audacter[*](audacter T: om. cett. ) hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum[*](versatum grassatum E )? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse[*](cogitasse TE: om. cett. ) aut stulte sperasse[*](sperasse E: cogitasse cett. ) miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?
omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis[*](intelligitis Tab2χ ) unum quemque eorum[*](eorum illorum bk, ed. V ) prius ab[*](ab Tb2: a cett.: del. Madvig ) sua vita quam[*](quam a πc2 ) vestra[*](vestra Tπc: nostra cett. ) suspicione esse damnatum. ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen finitimum maxime est huius[*](huius huic π ) periculo et crimini, non sua vita ac natura[*](vita ac natura T: ante acta vita ςg: consuetudine ac vita c: ac (hac χ: haec k) vita apχk ) convicit[*](convicit T: convincit cett. )? semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex[*](ex (et a) Tπac: e cett. ) possessionibus, caedem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu[*](comitatu scripsi: vi (vi. a) conatum (-u ςbψk) codd. (cf. § 51): vi Lambinus ) et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non fortunae ipsi succumbere. huius si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.
agedum, conferte nunc cum illius[*](illis ς ) vita vitam [*](vita vitam Angelius (cf. § 74): vita T: vitam cett. ) P. Sullae vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. ecquod [*](et quod codd.: corr. ed. Med. ) est[*](est Tπa: om. cett. ) huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum videretur? factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo[*](in quo Tπa: in g: ut ς: unde bς ) quisquam posset offendi? at vero in illa gravi L. Sullae turbulentaque victoria[*](turbulentaque vict. T: vict. turbulentaque cett. ) quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? quam [*](quam Gellius vii. 6. 16: om. codd. ) multorum hic vitam est[*](quis ... est E: om. cett. ) a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligavit! quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi.
quid reliquae[*](reliquae Richter (cf. § 88): reliquam codd. ) constantiam vitae commemorem,dignitatem, liberalitatem[*](libertatem T ), moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna[*](deform. sunt a fortuna T: a fortuna deform. sunt cett. ) ut tamen a natura inchoata compareant. quae domus, quae[*](domus, quae domus Jordan ) celebratio cotidiana, quae familiarium[*](familiarium Tπ : familiaris cett. ) dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine multitudo! haec diu multumque[*](multumque TEπ : multum cett. ) et multo labore quaesita una eripuit hora. accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi quod videretur huius[*](huius Tπag: eius cett. ) vita et natura accipere potuisse. honestatis enim[*](enim T: om. cett. ) et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris.
postea vero quis P.Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare? qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen[*](tamen tantum π: tum ς: post afuit transp. Fleckeisen ) ei sola in malis restiterunt, afuit[*](affuit Ta: abfuit cett.: corr. Lambinus ) ab oculis vestris[*](nostris ςb1gc ) et, cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit. in hoc vos pudore, iudices[*](iudicii codd.: corr. Angelius ), et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis[*](credatis Zielinski (p. 204): creditis codd. )? aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam[*](vitam TE: om. cett. ) ab initio usque[*](ab initio usque Tπa: ab initio E: usque cett. ) ad hoc tempus explicatam[*](explicatam TE: explicata cett. ) cum crimine recognoscite.
Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae[*](ornatae b2ς : ordinatae cett. ), nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? non, inquam, cadit[*](non cadit non inquam cadit cod. H. Stephani ) in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio. nova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit.
nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma[*](formas π ) hominum indutae exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possit[*](possit πbχς: posset cett. ) vehementius— penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum[*](facinorum ... scelerum T: scelerum ... facinorum cett. ) reperietis! ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset[*](posset k, Ernesti: possit cett. ); neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec[*](haec hoc imperium c2 ) stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
in hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his[*](iis ς, ed. V ) qui cum hoc vivunt atque[*](atque aut T: at π ) vixerunt honestissimorum hominum[*](hominum amicorum T ) gregibus reicietis, ex hoc amicorum[*](amicorum Klotz: hominum codd. ) numero, ex hac familiarium[*](familiarium Tπb2χ : familiari cett. ) dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem[*](sedem Tπ : cedem cett. ) et[*](et atque T: ac ab ) numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum[*](firmissimum T: fortissimum cett. ) praesidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in[*](in non T: nos in Richter ) extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret[*](deseret k: deserit (-uit b1c2) cett. ), si non aderit, si nihil adiuvabit?
quaestiones nobis servorum accusator et tormenta[*](accus. et tormenta T: ac tormenta accus. cett. ) minitatur. in quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor[*](quaesitor T: quaestor cett. ), flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. vita P. Sullae torqueatur[*](torqueatur Tπ : Torquate cett. ), ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima[*](verissima et gravissima T: gravissima et verissima πa: gravissima cett. ) debet esse, audietur.
nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus[*](disceptationibus Madvig ) repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita[*](vita π: om. cett. ) plurimum, quam solam videtis per se[*](per se Mommsen: ipse T: ipsam cett. ex sua T: ex vi sua (ex nat. sua et in π) cett., cf. § 71, Caec. 88. 104 natura Tπ : naturaque cett. ) ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.
quid vero? haec auctoritas—saepe[*](saepe Spengel: semper codd. ) enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque[*](modiceque Tπk: et modice b: modice cett. ) dicetur—quid? inquam[*](inquam om. bc1 ), haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? grave est hoc dictu[*](grave est hoc dictum (corr. Madvig) fortasse iudices E: om. cett. ) fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis[*](concedetis ς ), iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.