Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat[*](erat Teπ : om. cett. ) in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia[*](scientia e, Schol.: consuetudine et add. cett. ), celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus[*](hominibus TEeπ : omnibus cett. ad ... referendum TEe: aut ... referendis cett. ) ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse[*](esse Te: om. cett. ) indicium relatum[*](relatum Teaπ : om. cett. ) in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim[*](statim hoc loco hab. Te, post describi πς, post omnibus cett. ) describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota[*](toti (-ae e) Italiae codd.: corr. Madvig ) Italia, emisi[*](emisi E: dimisi Tπ : divisi cett. ) in omnis provincias; eius indici ex[*](ex (et e) Te: e cett. ) quo oblata salus[*](obl. salus Te: salus obl. cett. ) esset omnibus expertem esse neminem volui.
itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. in quo ego tam[*](tam gς : tum cett. ) subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis[*](qui Reid ) posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse[*](meminissehic desinit e) quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur[*](nimia vid. T: vid. nimia cett. ), ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.
sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus[*](esset inim. T: inim. esset cett. ) et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi[*](et tibi Halm: tibi codd.: tibique Meerdervoort ), meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur cum[*](cur cum Nohl: cum codd. ) videres aliter fieri[*](ferri T: referri Orelli ), tacuisti[*](cur tacisti ς mg., πb1c2k, ed. V ), passus es, non mecum aut ut [*](ut supplevi ) cum familiarissimo[*](familiarissimo scripsi: familiari meo codd.: familiari tuo Richter ) questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et[*](et π: aut cett. ) vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare[*](ementiare T: enuntiare (audeas add. ς mg., bc2k) cett. ) et in eum locum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio[*](indicio ς ) convictum esse fateare?
mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam[*](et tam Garatoni: etiam Ta: et cett. ) crudelis insidias rei publicae[*](rei p. Tπ : in rem p. cett. me ... consule Ta: me ... consulem cett. ) factas et me potissimum consule constitutas[*](constitutas E: om. cett. ) putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent[*](possint πς ), ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari?
fero ego te, Torquate, iam dudum fero[*](iam dudum, fero Naugerius (i)), et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed nisi tibi aliquem modum tute[*](tute TEπ : vitae cett. ) constitueris, coges oblitum me[*](me oblitum πk: oblitum om. T ) nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit[*](perstrinxerit T ) quem non perverterim[*](praeverterim E: perculerim π ) ac[*](ac (aut T: fort. atque) perfregerim TEπ : om. cett. ) perfregerim. sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare.
tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate[*](lenitate nova T ) abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare[*](omnino a me put. T: put. omnino a me cett. ) esse amissum[*](amissum TEaπ : omissum cett. ) si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. quod si esses usu[*](usu om. T ) atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.
neque vero quid mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego[*](ego T: quoque ipse cett. ) non suscenseo, quod[*](quod Tπ : qui cett. ) accusas[*](accusas Tπabc: accuses cett. ) eum quem ego defendo? 'inimicum ego[*](inimicum ego T: inimicum cett. ),' inquis, 'accuso meum.' et amicum ego defendo meum. 'non debes tu[*](tu Tπ : tamen cett. ) quemquam in[*](in om. Tπacψ ) coniurationis quaestione defendere.' immo nemo magis eum de quo nihil umquam est[*](umquam est T: est umquam E: est cett. ) suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit[*](cognovit ac1, Lambinus: cogitavit cett. ). 'cur dixisti testimonium in alios?' quia coactus sum[*](sum π ). 'cur damnati sunt?' quia creditum est. 'regnum est dicere in quem velis et[*](et Tg: ac cett. ) defendere quem velis.' immo servitus est non dicere in quem velis et non[*](et non π: nec k: et cett. ) defendere quem velis. ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud[*](istud TEπ : om. cett. ) tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
at[*](at Lambinus: aut T: an cett. ) vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus[*](amplissimus hoc loco hab. T, ante fam. cett. ), hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non[*](non om. cod. H. Stephani ) suscensuit, pater tuus[*](pater tuus del. Rinkes ), cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc[*](hanc enim π ) nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda[*](pericula propuls. T: propuls. pericula cett. ) impediremur. at erat[*](at erat Halm: aderat Ta: et (om. et π) erat cett. ) huic iudicio longe dissimilis illa contentio. tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini[*](quibus non irascebamini del. Campe ), consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere[*](vetere (-rẽ a) Ta: veteri cett. ) exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.
ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? quid est quod iam ab hoc expetas? honos [*](honos T: honor cett. ) ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. tu ornatus[*](ornatus huius c2k ) exuviis[*](exuviis TE: eximiis π: et uiuus a: eripuis p: erumnis cett. ) huius[*](huius E: om. cett. ) venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne[*](ne T: neque cett. ) reprehendo quidem factum tuum. te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui[*](tui TE: om. cett. ) iudicem esse [*](esse suppl. Halm ) potuisse[*](potuisse T: posuisse cett. ).
at accusat C. [*](C. suppl. ed. V ) Corneli filius et id aeque[*](et id aeque Tπ : et idemque a: idemque cett. ) valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio[*](indicio Tc: iudicio cett. ), reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! sed quid est tandem quod indicat[*](indicet Taπ ) per istum puerum Cornelius? si vetera[*](si vertera T: suescã a: sin ea π: si est causa cett. ), mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit[*](respondit T: respondet (-eat π) cett. ) Hortensius; sin, ut ais, illum conatum[*](conatum T: comitatum cett. ) Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus —sed[*](sed Madvig: et codd. ) quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et[*](tum et aπ : tum T: tunc et cett. ) Autroni copias et conatum repressi.
num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? atqui, si tum se cum[*](secum Taπ Catilinam T ) Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in[*](in ire T (fort. in re pari sine causa)) pari causa non paria signa criminis reperiuntur? sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et[*](et π, Reid: om. cett. ), ut dicitis, informat ad hoc[*](adhuc Ernesti ) adumbratum indicium filium[*](filium T: filii cett. ), quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam[*](Laecam T: Leccam cett. ) nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium[*](Nonas Novembris bc ) me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio[*](discr. Bücheler: descr. codd. ) totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum[*](tum Tπab: tunc cett. ) tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo[*](et meo meo Tπ ) more et iure amicitiae me in meo lectulo[*](lectulo Tπ : lecto cett. ) trucidaret.
hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur[*](ornarentur Landgraf: ordinarentur codd. (cf. § 75)), instruerentur[*](instruerentur Tπ : instituerentur cett. ), pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo longe afuit[*](affuit Ta: abfuit cett.: corr. Halm ). num in[*](in om. T ) eis[*](iis Tk: his cett. ) regionibus[*](regionibus Tc1: legionibus cett. ) quo se Catilina inferebat[*](referebat c2 )? multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in[*](in Ta: om. cett. ) oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista[*](ista T: ea cett. ) suspicione caruit.
quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo[*](haec ab illo T: ab eo haec (om. haec a) cett. ) mandata defertis? gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? 'ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' quos testamento patris deberi videmus[*](deberi videmus Tπapk: deberi debemus ςg: videmus deberi bc ). 'adrepta est familia.' quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere[*](interpunxit Richter). Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae[*](invidiae esset codd.: corr. Lambinus ) sed aequorum exspectationi satis facere posset! 'properatum [*](properatum (-rat b2) Tπb2: praeparant cett. ) vehementer est[*](est T: om. cett. ), cum longe tempus muneris abesset.' quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.'