Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
atque ad haec mala, iudices, quid[*](quid quod Kayser) accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim in[*](in Halm: om. codd.) hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L.(Lucio) Catilina et Cn.(Gnaeo) Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? neque isti me meo nomine interfici[*](interficere Richter) sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri[*](demoveri Lambinus: demovere (remov. x) mei: dimoveri Lag. 9) volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. nam ne[*](ñam ne S) sufficiatur consul non timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D.[*](D. Hirschfelder: om. codd.) Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse.
his tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M.(Marce) Cato, qui mihi[*](mihi non mihi y2) non tibi, sed patriae natus esse[*](esse esset S: es p) videris[*](videris Klotz: om. codd.), videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendum[*](sustinendum Völkel: om. codd. (cf. Zielinski p. 204)). quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. si L.(Lucius) Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L.(Lucium) Murenam, si interficere posset, occideret. petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum[*](suum summum w, Halm) furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario seditionis ac discordiae concitandae. idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret[*](iudicaret y2, ed. R: iudicarit cett.)?
mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L.(Lucii) Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis. in discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! sine gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. di faxint ut meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum[*](periculum peric. S (cf. Rosc. Am. 9)) parturit consilio discutiam et comprimam.
sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. hunc iam qui impedituri sint[*](sintsequitur lacuna in codd. (2 vers. et 5 litt. in S, 2 vers. in A, variant cett.)) * * * illa pestis immanis[*](pestis immanis (immanis et A) Apfyw: om. Sx prorumpet Afw: perrumpet Spy: perrumperet x) importuna Catilinae prorumpet, qua po[*](qua po... Sx: qua p. r. Apy1: qua populo Romano f: qua poterit et iam y22 advolabit edd. VR: advolavit mei) * * * minatur; in agros suburbanos repente advolabit; versabitur in urbe[*](in urbe Halm:...... Sx: L. Catilinae A: in castris (om. versabitur y1) pfyw: in rostris Lag. 24) furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. quae iam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimentur[*](comprimentur Lag. 24. Lambinus: confirmentur (-matur f) mei).
quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae[*](ut vitae vitae S: om. A) vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et[*](idem et scripsi: fidem vel Sx: fide in vos (fidem vestram y2) cett.: idem vos Madvig) defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L.(Lucii) Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis[*](obruatis x2y: observatis Spx1: obstruatis cett.). modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in[*](in supplevi: om. codd.) squalore et sordibus[*](sordibus Axy2: sordidus cett.), confectus morbo[*](morbo Apfw: idem y2: om. Sxy1 (S lac. hab. inter vv. confectus et perditus, et in mg. lacrimis ac memore perditus)), lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram[*](vestram Halm: om. codd.) misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur[*](intuetur xy: intuetur S: tuetur cett. (etiam B)).
nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum[*](eum cum Garatoni: cum B: eum cett.) re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. atque ita vos L.(Lucius) Murena[*](L. Lag. 24: si (sic xy) mei), iudices, orat atque obsecrat, si iniuste[*](iniuste om. S in lac.) neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis[*](demisso animo Bake) hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam[*](iniuriam Halbertsma: invidiam codd.) solus opponitur.
qua re quid[*](quid w: qui cett.) invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?
sed quid eius matrem[*](eius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm) aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus[*](exercitus Lag. 9: et exercitus mei) duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C.(Gaium) Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum[*](cum Richter: quod codd.), quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent[*](celebrassent celebrarint Richter: celebrarant Boot) et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent[*](concurrerent x2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot), repente exstiterit[*](exstiterit scripsi: exciderit y2: excidet cett.: existet Gulielmius) ipse nuntius suae calamitatis!
quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a[*](a Bx: om. cett.) mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio[*](Lanuvino y, ed. R), municipio honestissimo, quod in hac tota causa[*](causa Ay2w: om. cett. (etiam B)) frequens maestumque vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum[*](potissimum om. A) avellere. quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum oti[*](ut cupidissimum otii y2, ed. R: cupidissimum osci S: cupidissimum hosti py1w: ut cupidissimi hostes f: cupidissimum Bx: cupidissime A), studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.