Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorum[*](ipsorum eorum w, Halm) suffragium, tenues, etsi[*](tenues, etsi scripsi: tenue est si ut S: tenue est si (sed w) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid)) suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt[*](possunt Angelius: possint (-it S) codd.). atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L.(Lucio) Caesare[*](est a L. Lag. 9) consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.
at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum[*](nostrum Sp) memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque[*](praemia commodaque Halm: primum nondum qui codd. (om. S in 15 litt. lac.)) a suis[*](a suis Halm: ea suis codd.) tribulibus vetere instituto adsequebantur[*](adsequebantur adsequi... S: sequitur lac. in codd. (I vers. in S, I vers. et 14 litt. in A, variant cett.)) * * *
praefectum[*](praefectum fectum S) fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine[*](crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi, collecta Madvig) in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab[*](ab (a f) codd., del. Ernesti) senatus auctoritate defenditur. quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? non, sed mercede. convince[*](convince mercede convince Hotoman). num sectari[*](sectari ed. Guar.: sectare codd.) multos? non, sed conductos. doce[*](doce conductos doce Hotoman). num locum ad spectandum dare aut ad[*](aut ad xy: aut cett.) prandium invitare? minime, sed volgo, passim[*](passim om. Lag. 9, del. Beck (sed cf. Pet. Cons. 44 in conviviis... et passim et tributim)). quid est volgo? Vniversos. non igitur, si L.(Lucius) Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam[*](iam om. w, del. Halm) sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico[*](vitricos SA) fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum[*](suum sane Ax) gladiatorium[*](gladiatoribus Lambinus) concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in[*](in om. Ap) magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam[*](tu summam Lambinus: summam codd.) auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis[*](deleniendis Spw: deliniendis Afxy) animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.
qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q.(Quinto) Tubero. is, cum epulum Q.(Quintus) Maximus P.(Publii) Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis,
itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L.(Lucii) Pauli nepos, P.(Publii) Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit rationem[*](ratione Klotz) officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non servas. cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas? rogas tu me ut mihi praesis, ut committam ego me tibi. quid tandem? istuc[*](istuc ed. Mediol.: istunc (ais an y2) mei) me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque suscipias?
quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iam[*](iam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus) noris, tamenne[*](tamenne scripsi: tamen codd.) per monitorem appellandi sunt cum[*](cum scripst: curam (cur ante y2, Naugerius) codd.) petis, quasi[*](quasi Zumpt: quam codd.) incertus sis[*](incertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit y2) mei: insusurravit Naugerius))? quid quod, cum[*](quid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod S: a (ad y2) quid cum xy2: quid quom Ap: a quid quom y: quid quomodo w) admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid[*](quid quidem (quid enim y2) xy: quod Lag. 9), postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea[*](ea om. Apf) opinione[*](opinioni SAx) venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.(Lucio) Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non[*](non S, Lambinus: om. cett.) usque eo L.(Lucius) Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet[*](patet... S: fort. patet iam) illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet[*](pertinet... S fort. pertinet. Iam). intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.
quaeris a me ecquid[*](a me ecquid Bake: a me (auiae S mg.) quid codd.) ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L.(Lucii) Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculis[*](speculis seculis S: speluncis x2y2) atque insidiis[*](in insidiis Halm) relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo[*](duo S: duos cett.) consules.
nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis[*](viis ed. Guar.: vitis SAx: vitiis cett.) eos uti[*](eos uti scripsi: aut codd.: lacunam statuit Ernesti). non lex improba, non perniciosa largitio, non[*](largitio non w: largitionum mei) auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, cives[*](cives, cives y2, ed. R: quae siue (in mg. quaesiue) S: quae cives Apw: quae si cives xy1: cives f, Quintil. ix. 2, 18), inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.