Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucunda[*](iucunda ed. V, Lambinus: iudicanda codd. (etiam B)) sunt disputabo. in M.(Marco) Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum[*](verum sed y1) a magistro. fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. huius sententiae sunt et praecepta eius modi[*](huiusmodi w, Halm). sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumus[*](simus Wesenberg) fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
hoc[*](hoc haec fw, ed. V) homo ingeniosissimus, M.(Marcus) Cato, auctoribus eruditissimis inductus[*](inductus iter (inter y) inductus xy) adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. petunt aliquid publicani; cave ne[*](cave ne scripsi: cave.. S: cave cett.) quicquam habeat momenti gratia. supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. fatetur aliquis se peccasse et sui[*](sui Halm: cui S: eius (eiusdem f) cett.) delicti veniam petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' at leve delictum est. 'omnia peccata sunt paria.' dixisti quippiam[*](quippiam Manutius: quippe iam codd.): 'fixum et statutum est.' non re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil opinatur.' errasti aliqua in re; male dici putat. hac ex disciplina nobis illa sunt: 'dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.' iratus dixisti. 'numquam' inquit 'sapiens irascitur.' at temporis causa. 'improbi' inquit 'hominis est[*](est y, ed. R: om. cett) mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.'
nostri autem illi[*](autem illi, fatebor enim ed. V: enim illi fatebor (fatebor illi S) enim codd.) — fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse[*](esse genera w, Halm) delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod[*](quod quid SA) nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas[*](moderandas ed. V).
hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantior[*](temperatior y) nec iustior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in[*](in om. Sp1) eiusdem anni custodia[*](custodia custodiam S: custodem y2) te atque L.(Lucium) Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses[*](aut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, S) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe), mitiorem in partem interpretarere. ac te ipsum,
quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi[*](mihi isti ipsi x) videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus[*](non consistermus Lambinus). 'nihil ignoveris.' immo aliquid, non omnia. 'nihil[*](nihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei) gratiae causa[*](causa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9) feceris.' immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est[*](sed tamen est ante etiam transp. Hotoman) laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.' vero[*](vero enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua xy), nisi sententiam sententia alia vicerit melior.
huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium[*](Panaetium Lag. 9: et pane S: et pene (pae-A) cett.) domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. quis vero C.(Gaio) Laelio comior fuit[*](fuit supplevi: om S in lac., sine lac, cett.), quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? possum de L.(Lucio) Philo[*](Philo Manutius: Philippo codd.), de C.(Gaio) Gallo[*](Galo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588)) dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui[*](qui quam w: quoniam Halm) ab illo ortus es[*](es yxw: est cett.) quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.
qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim[*](vim scripsi (cf. § § 58, 59): in S: ac s: om. cett.), praetermitte[*](praetermitte del. Halm (2)) auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? ambitum accusas; non defendo. me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim[*](poenierim S). punivi[*](poenivi S) ambitum, non[*](non ambitum vero S) innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede[*](mercede conducti add. Sxy: corrupti add. cett.: del. Garatoni) obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. ergo ita senatus[*](senatus xy: senatum S: senatus si cett. mei: senatus nisi Lag. 9) iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis[*](candidato A) morem gerit. nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin[*](sin w: in S: nam p: si cett.) factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.
est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare[*](indicare Boot). atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. qua re doce ab[*](doce ab Halm: doceat S: doce a cett.) L.(Lucio) Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. 'multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' consulatum petenti solet[*](petenti. Solet edd. ante Müller) fieri; eccui[*](eccui Ascens. (1): et cui codd.) autem non proditur revertenti? 'quae fuit ista multitudo?' primum, si tibi istam rationem non possim[*](possum fx) reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur[*](videretur xfww: videtur cett.).
quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit[*](sit est Halm) aut mirandum, qua in civitate rogati[*](rogati y2: roganti cett.) infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent[*](sedent hic sedent ed. V, Halm) iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur non[*](non nisi A) honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum[*](totum xy: motum cett.) Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius[*](nullius Zumpt: ullius codd.) umquam sed ne voluntati quidem defuisse. at sectabantur[*](sectabuntur SA) multi. doce mercede; concedam[*](contendam A) esse crimen.
hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi[*](referendi ed. V, Lambinus: proferendi codd.) benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur[*](adsectentur Klotz: aut (non y2) sectentur codd.) totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet.
noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorum[*](ipsorum eorum w, Halm) suffragium, tenues, etsi[*](tenues, etsi scripsi: tenue est si ut S: tenue est si (sed w) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid)) suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt[*](possunt Angelius: possint (-it S) codd.). atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L.(Lucio) Caesare[*](est a L. Lag. 9) consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.
at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum[*](nostrum Sp) memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque[*](praemia commodaque Halm: primum nondum qui codd. (om. S in 15 litt. lac.)) a suis[*](a suis Halm: ea suis codd.) tribulibus vetere instituto adsequebantur[*](adsequebantur adsequi... S: sequitur lac. in codd. (I vers. in S, I vers. et 14 litt. in A, variant cett.)) * * *
praefectum[*](praefectum fectum S) fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine[*](crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi, collecta Madvig) in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab[*](ab (a f) codd., del. Ernesti) senatus auctoritate defenditur. quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? non, sed mercede. convince[*](convince mercede convince Hotoman). num sectari[*](sectari ed. Guar.: sectare codd.) multos? non, sed conductos. doce[*](doce conductos doce Hotoman). num locum ad spectandum dare aut ad[*](aut ad xy: aut cett.) prandium invitare? minime, sed volgo, passim[*](passim om. Lag. 9, del. Beck (sed cf. Pet. Cons. 44 in conviviis... et passim et tributim)). quid est volgo? Vniversos. non igitur, si L.(Lucius) Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam[*](iam om. w, del. Halm) sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico[*](vitricos SA) fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum[*](suum sane Ax) gladiatorium[*](gladiatoribus Lambinus) concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in[*](in om. Ap) magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam[*](tu summam Lambinus: summam codd.) auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis[*](deleniendis Spw: deliniendis Afxy) animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.
qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q.(Quinto) Tubero. is, cum epulum Q.(Quintus) Maximus P.(Publii) Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis,
itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L.(Lucii) Pauli nepos, P.(Publii) Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit rationem[*](ratione Klotz) officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non servas. cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas? rogas tu me ut mihi praesis, ut committam ego me tibi. quid tandem? istuc[*](istuc ed. Mediol.: istunc (ais an y2) mei) me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque suscipias?
quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iam[*](iam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus) noris, tamenne[*](tamenne scripsi: tamen codd.) per monitorem appellandi sunt cum[*](cum scripst: curam (cur ante y2, Naugerius) codd.) petis, quasi[*](quasi Zumpt: quam codd.) incertus sis[*](incertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit y2) mei: insusurravit Naugerius))? quid quod, cum[*](quid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod S: a (ad y2) quid cum xy2: quid quom Ap: a quid quom y: quid quomodo w) admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid[*](quid quidem (quid enim y2) xy: quod Lag. 9), postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea[*](ea om. Apf) opinione[*](opinioni SAx) venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.(Lucio) Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non[*](non S, Lambinus: om. cett.) usque eo L.(Lucius) Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet[*](patet... S: fort. patet iam) illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet[*](pertinet... S fort. pertinet. Iam). intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.
quaeris a me ecquid[*](a me ecquid Bake: a me (auiae S mg.) quid codd.) ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L.(Lucii) Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculis[*](speculis seculis S: speluncis x2y2) atque insidiis[*](in insidiis Halm) relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo[*](duo S: duos cett.) consules.
nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis[*](viis ed. Guar.: vitis SAx: vitiis cett.) eos uti[*](eos uti scripsi: aut codd.: lacunam statuit Ernesti). non lex improba, non perniciosa largitio, non[*](largitio non w: largitionum mei) auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, cives[*](cives, cives y2, ed. R: quae siue (in mg. quaesiue) S: quae cives Apw: quae si cives xy1: cives f, Quintil. ix. 2, 18), inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.